Proverbs 17

[Melior est buccella sicca cum gaudio/ quam domus plena victimis cum jurgio./ Servus sapiens dominabitur filiis stultis,/ et inter fratres hæreditatem dividet./ Sicut igne probatur argentum et aurum camino,/ ita corda probat Dominus./ Malus obedit linguæ iniquæ,/ et fallax obtemperat labiis mendacibus./ Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus,/ et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus./ Corona senum filii filiorum,/ et gloria filiorum patres eorum./ Non decent stultum verba composita,/ nec principem labium mentiens./ Gemma gratissima exspectatio præstolantis ;/ quocumque se vertit, prudenter intelligit./ Qui celat delictum quærit amicitias ;/ qui altero sermone repetit, separat fœderatos./ 10 Plus proficit correptio apud prudentem,/ quam centum plagæ apud stultum./ 11 Semper jurgia quærit malus :/ angelus autem crudelis mittetur contra eum./ 12 Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus,/ quam fatuo confidenti in stultitia sua./ 13 Qui reddit mala pro bonis,/ non recedet malum de domo ejus./ 14 Qui dimittit aquam caput est jurgiorum,/ et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]\ 15 [Qui justificat impium, et qui condemnat justum,/ abominabilis est uterque apud Deum./ 16 Quid prodest stulto habere divitias,/ cum sapientiam emere non possit ?/ Qui altum facit domum suam quærit ruinam,/ et qui evitat discere incidet in mala./ 17 Omni tempore diligit qui amicus est,/ et frater in angustiis comprobatur./ 18 Stultus homo plaudet manibus,/ cum spoponderit pro amico suo./ 19 Qui meditatur discordias diligit rixas,/ et qui exaltat ostium quærit ruinam./ 20 Qui perversi cordis est non inveniet bonum,/ et qui vertit linguam incidet in malum./ 21 Natus est stultus in ignominiam suam ;/ sed nec pater in fatuo lætabitur./ 22 Animus gaudens ætatem floridam facit ;/ spiritus tristis exsiccat ossa./ 23 Munera de sinu impius accipit,/ ut pervertat semitas judicii./ 24 In facie prudentis lucet sapientia ;/ oculi stultorum in finibus terræ./ 25 Ira patris filius stultus,/ et dolor matris quæ genuit eum./ 26 Non est bonum damnum inferre justo,/ nec percutere principem qui recta judicat./ 27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est,/ et pretiosi spiritus vir eruditus./ 28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur,/ et si compresserit labia sua, intelligens.]
Copyright information for VulgCT