Proverbs 18

1[Occasiones quærit qui vult recedere ab amico :/ omni tempore erit exprobrabilis./ 2Non recipit stultus verba prudentiæ,/ nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus./ 3Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ;/ sed sequitur eum ignominia et opprobrium./ 4Aqua profunda verba ex ore viri,/ et torrens redundans fons sapientiæ./ 5Accipere personam impii non est bonum,/ ut declines a veritate judicii.]\ 6[Labia stulti miscent se rixis,/ et os ejus jurgia provocat./ 7Os stulti contritio ejus,/ et labia ipsius ruina animæ ejus./ 8Verba bilinguis quasi simplicia,/ et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris./ Pigrum dejicit timor ;/ animæ autem effeminatorum esurient./ 9Qui mollis et dissolutus est in opere suo/ frater est sua opera dissipantis./ 10Turris fortissima nomen Domini ;/ ad ipsum currit justus, et exaltabitur./ 11Substantia divitis urbs roboris ejus,/ et quasi murus validus circumdans eum./ 12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis,/ et antequam glorificetur, humiliatur./ 13Qui prius respondet quam audiat,/ stultum se esse demonstrat, et confusione dignum./ 14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ;/ spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?/ 15Cor prudens possidebit scientiam,/ et auris sapientium quærit doctrinam.]\ 16[Donum hominis dilatat viam ejus,/ et ante principes spatium ei facit./ 17Justus prior est accusator sui :/ venit amicus ejus, et investigabit eum./ 18Contradictiones comprimit sors,/ et inter potentes quoque dijudicat./ 19Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma,/ et judicia quasi vectes urbium./ 20De fructu oris viri replebitur venter ejus,/ et genimina labiorum ipsius saturabunt eum./ 21Mors et vita in manu linguæ ;/ qui diligunt eam comedent fructus ejus./ 22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum,/ et hauriet jucunditatem a Domino./ Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ;/ qui autem tenet adulteram stultus est et impius./ 23Cum obsecrationibus loquetur pauper,/ et dives effabitur rigide./ 24Vir amabilis ad societatem/ magis amicus erit quam frater.]
Copyright information for VulgCT