Proverbs 19

[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua/ quam dives torquens labia sua, et insipiens./ Ubi non est scientia animæ, non est bonum,/ et qui festinus est pedibus offendet./ Stultitia hominis supplantat gressus ejus,/ et contra Deum fervet animo suo./ Divitiæ addunt amicos plurimos ;/ a paupere autem et hi quos habuit separantur./ Testis falsus non erit impunitus,/ et qui mendacia loquitur non effugiet./ Multi colunt personam potentis,/ et amici sunt dona tribuentis./ Fratres hominis pauperis oderunt eum ;/ insuper et amici procul recesserunt ab eo.]\ [Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;/ qui autem possessor est mentis diligit animam suam,/ et custos prudentiæ inveniet bona./ Falsus testis non erit impunitus,/ et qui loquitur mendacia peribit./ 10 Non decent stultum deliciæ,/ nec servum dominari principibus./ 11 Doctrina viri per patientiam noscitur,/ et gloria ejus est iniqua prætergredi./ 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,/ et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus./ 13 Dolor patris filius stultus,/ et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier./ 14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ;/ a Domino autem proprie uxor prudens./ 15 Pigredo immittit soporem,/ et anima dissoluta esuriet./ 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ;/ qui autem negligit viam suam mortificabitur./ 17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,/ et vicissitudinem suam reddet ei./ 18 Erudi filium tuum ; ne desperes :/ ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam./ 19 Qui impatiens est sustinebit damnum,/ et cum rapuerit, aliud apponet./ 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam,/ ut sis sapiens in novissimis tuis./ 21 Multæ cogitationes in corde viri ;/ voluntas autem Domini permanebit./ 22 Homo indigens misericors est,/ et melior est pauper quam vir mendax./ 23 Timor Domini ad vitam,/ et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]\ 24 [Abscondit piger manum suam sub ascella,/ nec ad os suum applicat eam./ 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;/ si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam./ 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem,/ ignominiosus est et infelix./ 27 Non cesses, fili, audire doctrinam,/ nec ignores sermones scientiæ./ 28 Testis iniquus deridet judicium,/ et os impiorum devorat iniquitatem./ 29 Parata sunt derisoribus judicia,/ et mallei percutientes stultorum corporibus.]
Copyright information for VulgCT