Proverbs 2

[Fili mi, si susceperis sermones meos,/ et mandata mea absconderis penes te :/ ut audiat sapientiam auris tua,/ inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam./ Si enim sapientiam invocaveris,/ et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;/ si quæsieris eam quasi pecuniam,/ et sicut thesauros effoderis illam :/ tunc intelliges timorem Domini,/ et scientiam Dei invenies,/ quia Dominus dat sapientiam,/ et ex ore ejus prudentia et scientia./ Custodiet rectorum salutem,/ et proteget gradientes simpliciter,/ servans semitas justitiæ,/ et vias sanctorum custodiens./ Tunc intelliges justitiam, et judicium,/ et æquitatem, et omnem semitam bonam.]\ 10 [Si intraverit sapientia cor tuum,/ et scientia animæ tuæ placuerit,/ 11 consilium custodiet te,/ et prudentia servabit te :/ 12 ut eruaris a via mala,/ et ab homine qui perversa loquitur ;/ 13 qui relinquunt iter rectum,/ et ambulant per vias tenebrosas ;/ 14 qui lætantur cum malefecerint,/ et exsultant in rebus pessimis ;/ 15 quorum viæ perversæ sunt,/ et infames gressus eorum./ 16 Ut eruaris a muliere aliena,/ et ab extranea quæ mollit sermones suos,/ 17 et relinquit ducem pubertatis suæ,/ 18 et pacti Dei sui oblita est./ Inclinata est enim ad mortem domus ejus,/ et ad inferos semitæ ipsius./ 19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,/ nec apprehendent semitas vitæ./ 20 Ut ambules in via bona,/ et calles justorum custodias :/ 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,/ et simplices permanebunt in ea ;/ 22 impii vero de terra perdentur,/ et qui inique agunt auferentur ex ea.]
Copyright information for VulgCT