Proverbs 20

[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :/ quicumque his delectatur non erit sapiens./ Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :/ qui provocat eum peccat in animam suam./ Honor est homini qui separat se a contentionibus ;/ omnes autem stulti miscentur contumeliis./ Propter frigus piger arare noluit ;/ mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi./ Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;/ sed homo sapiens exhauriet illud./ Multi homines misericordes vocantur ;/ virum autem fidelem quis inveniet ?]\ [Justus qui ambulat in simplicitate sua/ beatos post se filios derelinquet./ Rex qui sedet in solio judicii/ dissipat omne malum intuitu suo./ Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;/ purus sum a peccato ?/ 10 Pondus et pondus, mensura et mensura :/ utrumque abominabile est apud Deum./ 11 Ex studiis suis intelligitur puer,/ si munda et recta sint opera ejus./ 12 Aurem audientem, et oculum videntem :/ Dominus fecit utrumque./ 13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :/ aperi oculos tuos, et saturare panibus./ 14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;/ et cum recesserit, tunc gloriabitur./ 15 Est aurum et multitudo gemmarum,/ et vas pretiosum labia scientiæ.]\ 16 [Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,/ et pro extraneis aufer pignus ab eo./ 17 Suavis est homini panis mendacii,/ et postea implebitur os ejus calculo./ 18 Cogitationes consiliis roborantur,/ et gubernaculis tractanda sunt bella./ 19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,/ et dilatat labia sua, ne commiscearis./ 20 Qui maledicit patri suo et matri,/ extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :/ 21 hæreditas ad quam festinatur in principio,/ in novissimo benedictione carebit./ 22 Ne dicas : Reddam malum :/ exspecta Dominum, et liberabit te./ 23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;/ statera dolosa non est bona./ 24 A Domino diriguntur gressus viri :/ quis autem hominum intelligere potest viam suam ?/ 25 Ruina est homini devorare sanctos,/ et post vota retractare.]\ 26 [Dissipat impios rex sapiens,/ et incurvat super eos fornicem./ 27 Lucerna Domini spiraculum hominis,/ quæ investigat omnia secreta ventris./ 28 Misericordia et veritas custodiunt regem,/ et roboratur clementia thronus ejus./ 29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum,/ et dignitas senum canities./ 30 Livor vulneris absterget mala,/ et plagæ in secretioribus ventris.]
Copyright information for VulgCT