Proverbs 21

1[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :/ quocumque voluerit, inclinabit illud./ 2Omnis via viri recta sibi videtur :/ appendit autem corda Dominus./ 3Facere misericordiam et judicium/ magis placet Domino quam victimæ./ 4Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;/ lucerna impiorum peccatum./ 5Cogitationes robusti semper in abundantia ;/ omnis autem piger semper in egestate est.]\ 6[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,/ et impingetur ad laqueos mortis./ 7Rapinæ impiorum detrahent eos,/ quia noluerunt facere judicium./ 8Perversa via viri aliena est ;/ qui autem mundus est, rectum opus ejus./ 9Melius est sedere in angulo domatis,/ quam cum muliere litigiosa, et in domo communi./ 10Anima impii desiderat malum :/ non miserebitur proximo suo./ 11Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,/ et si sectetur sapientem, sumet scientiam./ 12Excogitat justus de domo impii,/ ut detrahat impios a malo.]\ 13[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,/ et ipse clamabit, et non exaudietur./ 14Munus absconditum extinguit iras,/ et donum in sinu indignationem maximam./ 15Gaudium justo est facere judicium,/ et pavor operantibus iniquitatem./ 16Vir qui erraverit a via doctrinæ/ in cœtu gigantum commorabitur./ 17Qui diligit epulas in egestate erit ;/ qui amat vinum et pinguia non ditabitur./ 18Pro justo datur impius,/ et pro rectis iniquus./ 19Melius est habitare in terra deserta/ quam cum muliere rixosa et iracunda./ 20Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :/ et imprudens homo dissipabit illud./ 21Qui sequitur justitiam et misericordiam/ inveniet vitam, justitiam, et gloriam./ 22Civitatem fortium ascendit sapiens,/ et destruxit robur fiduciæ ejus./ 23Qui custodit os suum et linguam suam/ custodit ab angustiis animam suam./ 24Superbus et arrogans vocatur indoctus,/ qui in ira operatur superbiam./ 25Desideria occidunt pigrum :/ noluerunt enim quidquam manus ejus operari./ 26Tota die concupiscit et desiderat ;/ qui autem justus est, tribuet, et non cessabit./ 27Hostiæ impiorum abominabiles,/ quia offeruntur ex scelere./ 28Testis mendax peribit ;/ vir obediens loquetur victoriam./ 29Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;/ qui autem rectus est corrigit viam suam./ 30Non est sapientia, non est prudentia,/ non est consilium contra Dominum./ 31Equus paratur ad diem belli ;/ Dominus autem salutem tribuit.]
Copyright information for VulgCT