Proverbs 22

1[Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ;/ super argentum et aurum gratia bona./ 2Dives et pauper obviaverunt sibi :/ utriusque operator est Dominus./ 3Callidus vidit malum, et abscondit se ;/ innocens pertransiit, et afflictus est damno./ 4Finis modestiæ timor Domini,/ divitiæ, et gloria, et vita./ 5Arma et gladii in via perversi ;/ custos autem animæ suæ longe recedit ab eis./ 6Proverbium est : adolescens juxta viam suam ;/ etiam cum senuerit, non recedet ab ea./ 7Dives pauperibus imperat,/ et qui accipit mutuum servus est fœnerantis./ 8Qui seminat iniquitatem metet mala,/ et virga iræ suæ consummabitur./ 9Qui pronus est ad misericordiam benedicetur :/ de panibus enim suis dedit pauperi./ Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ;/ animam autem aufert accipientium./ 10Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium,/ cessabuntque causæ et contumeliæ./ 11Qui diligit cordis munditiam,/ propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem./ 12Oculi Domini custodiunt scientiam,/ et supplantantur verba iniqui./ 13Dicit piger : Leo est foris ;/ in medio platearum occidendus sum./ 14Fovea profunda os alienæ :/ cui iratus est Dominus, incidet in eam./ 15Stultitia colligata est in corde pueri,/ et virga disciplinæ fugabit eam./ 16Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas,/ dabit ipse ditiori, et egebit.]\ 17[Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium :/ appone autem cor ad doctrinam meam,/ 18quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo,/ et redundabit in labiis tuis :/ 19ut sit in Domino fiducia tua,/ unde et ostendi eam tibi hodie./ 20Ecce descripsi eam tibi tripliciter,/ in cogitationibus et scientia :/ 21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis,/ respondere ex his illis qui miserunt te./ 22Non facias violentiam pauperi quia pauper est,/ neque conteras egenum in porta :/ 23quia judicabit Dominus causam ejus,/ et configet eos qui confixerunt animam ejus./ 24Noli esse amicus homini iracundo,/ neque ambules cum viro furioso :/ 25ne forte discas semitas ejus,/ et sumas scandalum animæ tuæ./ 26Noli esse cum his qui defigunt manus suas,/ et qui vades se offerunt pro debitis :/ 27si enim non habes unde restituas,/ quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo ?/ 28Ne transgrediaris terminos antiquos,/ quos posuerunt patres tui./ 29Vidisti virum velocem in opere suo ?/ coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.]
Copyright information for VulgCT