Proverbs 23

[Quando sederis ut comedas cum principe,/ diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam./ Et statue cultrum in gutture tuo :/ si tamen habes in potestate animam tuam./ Ne desideres de cibis ejus,/ in quo est panis mendacii./ Noli laborare ut diteris,/ sed prudentiæ tuæ pone modum./ Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,/ quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum./ Ne comedas cum homine invido,/ et ne desideres cibos ejus :/ quoniam in similitudinem arioli et conjectoris/ æstimat quod ignorat./ Comede et bibe, dicet tibi ;/ et mens ejus non est tecum./ Cibos quos comederas evomes,/ et perdes pulchros sermones tuos./ In auribus insipientium ne loquaris,/ qui despicient doctrinam eloquii tui./ 10 Ne attingas parvulorum terminos,/ et agrum pupillorum ne introëas :/ 11 propinquus enim illorum fortis est,/ et ipse judicabit contra te causam illorum.]\ 12 [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,/ et aures tuæ ad verba scientiæ./ 13 Noli subtrahere a puero disciplinam :/ si enim percusseris eum virga, non morietur./ 14 Tu virga percuties eum,/ et animam ejus de inferno liberabis./ 15 Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,/ gaudebit tecum cor meum :/ 16 et exsultabunt renes mei,/ cum locuta fuerint rectum labia tua./ 17 Non æmuletur cor tuum peccatores,/ sed in timore Domini esto tota die :/ 18 quia habebis spem in novissimo,/ et præstolatio tua non auferetur./ 19 Audi, fili mi, et esto sapiens,/ et dirige in via animum tuum./ 20 Noli esse in conviviis potatorum,/ nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :/ 21 quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,/ et vestietur pannis dormitatio./ 22 Audi patrem tuum, qui genuit te,/ et ne contemnas cum senuerit mater tua./ 23 Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,/ et doctrinam, et intelligentiam./ 24 Exsultat gaudio pater justi ;/ qui sapientem genuit, lætabitur in eo./ 25 Gaudeat pater tuus et mater tua,/ et exsultet quæ genuit te./ 26 Præbe, fili mi, cor tuum mihi,/ et oculi tui vias meas custodiant./ 27 Fovea enim profunda est meretrix,/ et puteus angustus aliena./ 28 Insidiatur in via quasi latro,/ et quos incautos viderit, interficiet.]\ 29 [Cui væ ? cujus patri væ ?/ cui rixæ ? cui foveæ ?/ cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?/ 30 nonne his qui commorantur in vino,/ et student calicibus epotandis ?/ 31 Ne intuearis vinum quando flavescit,/ cum splenduerit in vitro color ejus :/ ingreditur blande,/ 32 sed in novissimo mordebit ut coluber,/ et sicut regulus venena diffundet./ 33 Oculi tui videbunt extraneas,/ et cor tuum loquetur perversa./ 34 Et eris sicut dormiens in medio mari,/ et quasi sopitus gubernator, amisso clavo./ 35 Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;/ traxerunt me, et ego non sensi./ Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?]
Copyright information for VulgCT