Proverbs 24

[Ne æmuleris viros malos,/ nec desideres esse cum eis :/ quia rapinas meditatur mens eorum,/ et fraudes labia eorum loquuntur./ Sapientia ædificabitur domus,/ et prudentia roborabitur./ In doctrina replebuntur cellaria,/ universa substantia pretiosa et pulcherrima./ Vir sapiens fortis est,/ et vir doctus robustus et validus :/ quia cum dispositione initur bellum,/ et erit salus ubi multa consilia sunt./ Excelsa stulto sapientia ;/ in porta non aperiet os suum./ Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :/ cogitatio stulti peccatum est,/ et abominatio hominum detractor./ 10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,/ imminuetur fortitudo tua.]\ 11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem,/ et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses./ 12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;/ qui inspector est cordis ipse intelligit :/ et servatorem animæ tuæ nihil fallit,/ reddetque homini juxta opera sua./ 13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,/ et favum dulcissimum gutturi tuo./ 14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :/ quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,/ et spes tua non peribit./ 15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,/ neque vastes requiem ejus./ 16 Septies enim cadet justus, et resurget :/ impii autem corruent in malum./ 17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,/ et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :/ 18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,/ et auferat ab eo iram suam./ 19 Ne contendas cum pessimis,/ nec æmuleris impios :/ 20 quoniam non habent futurorum spem mali,/ et lucerna impiorum extinguetur./ 21 Time Dominum, fili mi, et regem,/ et cum detractoribus non commiscearis :/ 22 quoniam repente consurget perditio eorum,/ et ruinam utriusque quis novit ?]\ 23 Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum./ 24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,/ et detestabuntur eos tribus./ 25 Qui arguunt eum laudabuntur,/ et super ipsos veniet benedictio./ 26 Labia deosculabitur/ qui recta verba respondet./ 27 Præpara foris opus tuum,/ et diligenter exerce agrum tuum,/ ut postea ædifices domum tuam./ 28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum,/ nec lactes quemquam labiis tuis./ 29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;/ reddam unicuique secundum opus suum.]\ 30 [Per agrum hominis pigri transivi,/ et per vineam viri stulti :/ 31 et ecce totum repleverant urticæ,/ et operuerant superficiem ejus spinæ,/ et maceria lapidum destructa erat./ 32 Quod cum vidissem, posui in corde meo,/ et exemplo didici disciplinam./ 33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;/ pauxillum manus conseres ut quiescas :/ 34 et veniet tibi quasi cursor egestas,/ et mendicitas quasi vir armatus.]
Copyright information for VulgCT