Proverbs 25

1Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. 2[Gloria Dei est celare verbum,/ et gloria regum investigare sermonem./ 3Cælum sursum, et terra deorsum,/ et cor regum inscrutabile./ 4Aufer rubiginem de argento,/ et egredietur vas purissimum./ 5Aufer impietatem de vultu regis,/ et firmabitur justitia thronus ejus./ 6Ne gloriosus appareas coram rege,/ et in loco magnorum ne steteris./ 7Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc,/ quam ut humilieris coram principe.]\ 8[Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito,/ ne postea emendare non possis,/ cum dehonestaveris amicum tuum./ 9Causam tuam tracta cum amico tuo,/ et secretum extraneo ne reveles :/ 10ne forte insultet tibi cum audierit,/ et exprobrare non cesset./ Gratia et amicitia liberant :/ quas tibi serva, ne exprobrabilis fias./ 11Mala aurea in lectis argenteis,/ qui loquitur verbum in tempore suo./ 12Inauris aurea, et margaritum fulgens,/ qui arguit sapientem et aurem obedientem./ 13Sicut frigus nivis in die messis,/ ita legatus fidelis ei qui misit eum :/ animam ipsius requiescere facit./ 14Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes,/ vir gloriosus et promissa non complens./ 15Patientia lenietur princeps,/ et lingua mollis confringet duritiam.]\ 16[Mel invenisti : comede quod sufficit tibi,/ ne forte satiatus evomas illud./ 17Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,/ nequando satiatus oderit te./ 18Jaculum, et gladius, et sagitta acuta,/ homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium./ 19Dens putridus, et pes lassus,/ qui sperat super infideli in die angustiæ,/ 20et amittit pallium in die frigoris./ Acetum in nitro,/ qui cantat carmina cordi pessimo./ Sicut tinea vestimento, et vermis ligno,/ ita tristitia viri nocet cordi./ 21Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ;/ si sitierit, da ei aquam bibere :/ 22prunas enim congregabis super caput ejus,/ et Dominus reddet tibi./ 23Ventus aquilo dissipat pluvias,/ et facies tristis linguam detrahentem./ 24Melius est sedere in angulo domatis/ quam cum muliere litigiosa et in domo communi./ 25Aqua frigida animæ sitienti,/ et nuntius bonus de terra longinqua./ 26Fons turbatus pede et vena corrupta,/ justus cadens coram impio./ 27Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum,/ sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria./ 28Sicut urbs patens et absque murorum ambitu,/ ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]
Copyright information for VulgCT