Proverbs 26

[Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe,/ sic indecens est stulto gloria./ Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens,/ sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet./ Flagellum equo, et camus asino,/ et virga in dorso imprudentium./ Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam,/ ne efficiaris ei similis./ Responde stulto juxta stultitiam suam,/ ne sibi sapiens esse videatur./ Claudus pedibus, et iniquitatem bibens,/ qui mittit verba per nuntium stultum./ Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias,/ sic indecens est in ore stultorum parabola./ Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii,/ ita qui tribuit insipienti honorem./ Quomodo si spina nascatur in manu temulenti,/ sic parabola in ore stultorum./ 10 Judicium determinat causas,/ et qui imponit stulto silentium iras mitigat./ 11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum,/ sic imprudens qui iterat stultitiam suam./ 12 Vidisti hominem sapientem sibi videri ?/ magis illo spem habebit insipiens.]\ 13 [Dicit piger : Leo est in via,/ et leæna in itineribus./ 14 Sicut ostium vertitur in cardine suo,/ ita piger in lectulo suo./ 15 Abscondit piger manum sub ascella sua,/ et laborat si ad os suum eam converterit./ 16 Sapientior sibi piger videtur/ septem viris loquentibus sententias.]\ 17 [Sicut qui apprehendit auribus canem,/ sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius./ 18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,/ 19 ita vir fraudulenter nocet amico suo,/ et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci./ 20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis,/ et susurrone subtracto, jurgia conquiescent./ 21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem,/ sic homo iracundus suscitat rixas./ 22 Verba susurronis quasi simplicia,/ et ipsa perveniunt ad intima ventris./ 23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile,/ sic labia tumentia cum pessimo corde sociata./ 24 Labiis suis intelligitur inimicus,/ cum in corde tractaverit dolos./ 25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei,/ quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius./ 26 Qui operit odium fraudulenter,/ revelabitur malitia ejus in consilio./ 27 Qui fodit foveam incidet in eam,/ et qui volvit lapidem revertetur ad eum./ 28 Lingua fallax non amat veritatem,/ et os lubricum operatur ruinas.]
Copyright information for VulgCT