Proverbs 27

[Ne glorieris in crastinum,/ ignorans quid superventura pariat dies./ Laudet te alienus, et non os tuum ;/ extraneus, et non labia tua./ Grave est saxum, et onerosa arena,/ sed ira stulti utroque gravior./ Ira non habet misericordiam nec erumpens furor,/ et impetum concitati ferre quis poterit ?/ Melior est manifesta correptio/ quam amor absconditus./ Meliora sunt vulnera diligentis/ quam fraudulenta oscula odientis./ Anima saturata calcabit favum,/ et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet./ Sicut avis transmigrans de nido suo,/ sic vir qui derelinquit locum suum./ Unguento et variis odoribus delectatur cor,/ et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]\ 10 [Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris,/ et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuæ./ Melior est vicinus juxta/ quam frater procul./ 11 Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum,/ ut possis exprobranti respondere sermonem./ 12 Astutus videns malum, absconditus est :/ parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia./ 13 Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo,/ et pro alienis aufer ei pignus./ 14 Qui benedicit proximo suo voce grandi,/ de nocte consurgens maledicenti similis erit./ 15 Tecta perstillantia in die frigoris/ et litigiosa mulier comparantur./ 16 Qui retinet eam quasi qui ventum teneat,/ et oleum dexteræ suæ vocabit./ 17 Ferrum ferro exacuitur,/ et homo exacuit faciem amici sui./ 18 Qui servat ficum comedet fructus ejus,/ et qui custos est domini sui glorificabitur./ 19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium,/ sic corda hominum manifesta sunt prudentibus./ 20 Infernus et perditio numquam implentur :/ similiter et oculi hominum insatiabiles./ 21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum,/ sic probatur homo ore laudantis./ Cor iniqui inquirit mala,/ cor autem rectum inquirit scientiam./ 22 Si contuderis stultum in pila/ quasi ptisanas feriente desuper pilo,/ non auferetur ab eo stultitia ejus.]\ 23 [Diligenter agnosce vultum pecoris tui,/ tuosque greges considera :/ 24 non enim habebis jugiter potestatem,/ sed corona tribuetur in generationem et generationem./ 25 Aperta sunt prata, et apparuerunt herbæ virentes,/ et collecta sunt fœna de montibus./ 26 Agni ad vestimentum tuum,/ et hædi ad agri pretium./ 27 Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos,/ et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.]
Copyright information for VulgCT