Proverbs 28

[Fugit impius nemine persequente ;/ justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit./ Propter peccata terræ multi principes ejus ;/ et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quæ dicuntur,/ vita ducis longior erit./ Vir pauper calumnians pauperes/ similis est imbri vehementi in quo paratur fames.]\ [Qui derelinquunt legem laudant impium ;/ qui custodiunt, succenduntur contra eum./ Viri mali non cogitant judicium ;/ qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia./ Melior est pauper ambulans in simplicitate sua/ quam dives in pravis itineribus./ Qui custodit legem filius sapiens est ;/ qui autem comessatores pascit confundit patrem suum./ Qui coacervat divitias usuris et fœnore,/ liberali in pauperes congregat eas./ Qui declinat aures suas ne audiat legem,/ oratio ejus erit execrabilis./ 10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet,/ et simplices possidebunt bona ejus./ 11 Sapiens sibi videtur vir dives ;/ pauper autem prudens scrutabitur eum./ 12 In exsultatione justorum multa gloria est ;/ regnantibus impiis, ruinæ hominum./ 13 Qui abscondit scelera sua non dirigetur ;/ qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur./ 14 Beatus homo qui semper est pavidus ;/ qui vero mentis est duræ corruet in malum./ 15 Leo rugiens et ursus esuriens,/ princeps impius super populum pauperem./ 16 Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ;/ qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus./ 17 Hominem qui calumniatur animæ sanguinem,/ si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet./ 18 Qui ambulat simpliciter salvus erit ;/ qui perversis graditur viis concidet semel./ 19 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;/ qui autem sectatur otium replebitur egestate.]\ 20 [Vir fidelis multum laudabitur ;/ qui autem festinat ditari non erit innocens./ 21 Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ;/ iste et pro buccella panis deserit veritatem./ 22 Vir qui festinat ditari, et aliis invidet,/ ignorat quod egestas superveniet ei./ 23 Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum,/ magis quam ille qui per linguæ blandimenta decipit./ 24 Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre,/ et dicit hoc non esse peccatum,/ particeps homicidæ est./ 25 Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ;/ qui vero sperat in Domino sanabitur./ 26 Qui confidit in corde suo stultus est ;/ qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur./ 27 Qui dat pauperi non indigebit ;/ qui despicit deprecantem sustinebit penuriam./ 28 Cum surrexerint impii, abscondentur homines ;/ cum illi perierint, multiplicabuntur justi.]
Copyright information for VulgCT