Proverbs 29

[Viro qui corripientem dura cervice contemnit,/ repentinus ei superveniet interitus,/ et eum sanitas non sequetur./ In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;/ cum impii sumpserint principatum, gemet populus./ Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;/ qui autem nutrit scorta perdet substantiam./ Rex justus erigit terram ;/ vir avarus destruet eam./ Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo/ rete expandit gressibus ejus./ Peccantem virum iniquum involvet laqueus,/ et justus laudabit atque gaudebit./ Novit justus causam pauperum ;/ impius ignorat scientiam./ Homines pestilentes dissipant civitatem ;/ sapientes vero avertunt furorem./ Vir sapiens si cum stulto contenderit,/ sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem./ 10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;/ justi autem quærunt animam ejus./ 11 Totum spiritum suum profert stultus ;/ sapiens differt, et reservat in posterum./ 12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,/ omnes ministros habet impios./ 13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :/ utriusque illuminator est Dominus./ 14 Rex qui judicat in veritate pauperes,/ thronus ejus in æternum firmabitur.]\ 15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ;/ puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam./ 16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,/ et justi ruinas eorum videbunt./ 17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,/ et dabit delicias animæ tuæ./ 18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;/ qui vero custodit legem beatus est./ 19 Servus verbis non potest erudiri,/ quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit./ 20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?/ stultitia magis speranda est quam illius correptio./ 21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum/ postea sentiet eum contumacem.]\ 22 [Vir iracundus provocat rixas,/ et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior./ 23 Superbum sequitur humilitas,/ et humilem spiritu suscipiet gloria./ 24 Qui cum fure participat odit animam suam ;/ adjurantem audit, et non indicat./ 25 Qui timet hominem cito corruet ;/ qui sperat in Domino sublevabitur./ 26 Multi requirunt faciem principis,/ et judicium a Domino egreditur singulorum./ 27 Abominantur justi virum impium,/ et abominantur impii eos qui in recta sunt via./ Verbum custodiens filius/ extra perditionem erit.]
Copyright information for VulgCT