Proverbs 3

[Fili mi, ne obliviscaris legis meæ,/ et præcepta mea cor tuum custodiat :/ longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem,/ apponent tibi./ Misericordia et veritas te non deserant ;/ circumda eas gutturi tuo,/ et describe in tabulis cordis tui :/ et invenies gratiam, et disciplinam bonam,/ coram Deo et hominibus./ Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,/ et ne innitaris prudentiæ tuæ./ In omnibus viis tuis cogita illum,/ et ipse diriget gressus tuos./ Ne sis sapiens apud temetipsum ;/ time Deum, et recede a malo :/ sanitas quippe erit umbilico tuo,/ et irrigatio ossium tuorum./ Honora Dominum de tua substantia,/ et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :/ 10 et implebuntur horrea tua saturitate,/ et vino torcularia tua redundabunt.]\ 11 [Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias,/ nec deficias cum ab eo corriperis :/ 12 quem enim diligit Dominus, corripit,/ et quasi pater in filio complacet sibi./ 13 Beatus homo qui invenit sapientiam,/ et qui affluit prudentia./ 14 Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti,/ et auri primi et purissimi fructus ejus./ 15 Pretiosior est cunctis opibus,/ et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari./ 16 Longitudo dierum in dextera ejus,/ et in sinistra illius divitiæ et gloria./ 17 Viæ ejus viæ pulchræ,/ et omnes semitæ illius pacificæ./ 18 Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,/ et qui tenuerit eam beatus./ 19 Dominus sapientia fundavit terram ;/ stabilivit cælos prudentia./ 20 Sapientia illius eruperunt abyssi,/ et nubes rore concrescunt.]\ 21 [Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis./ Custodi legem atque consilium,/ 22 et erit vita animæ tuæ,/ et gratia faucibus tuis./ 23 Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,/ et pes tuus non impinget./ 24 Si dormieris, non timebis ;/ quiesces, et suavis erit somnus tuus./ 25 Ne paveas repentino terrore,/ et irruentes tibi potentias impiorum./ 26 Dominus enim erit in latere tuo,/ et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]\ 27 [Noli prohibere benefacere eum qui potest :/ si vales, et ipse benefac./ 28 Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi :/ cum statim possis dare./ 29 Ne moliaris amico tuo malum,/ cum ille in te habeat fiduciam./ 30 Ne contendas adversus hominem frustra,/ cum ipse tibi nihil mali fecerit./ 31 Ne æmuleris hominem injustum,/ nec imiteris vias ejus :/ 32 quia abominatio Domini est omnis illusor,/ et cum simplicibus sermocinatio ejus./ 33 Egestas a Domino in domo impii ;/ habitacula autem justorum benedicentur./ 34 Ipse deludet illusores,/ et mansuetis dabit gratiam./ 35 Gloriam sapientes possidebunt ;/ stultorum exaltatio ignominia.]\
Copyright information for VulgCT