Proverbs 30

1Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait : 2[Stultissimus sum virorum,/ et sapientia hominum non est mecum./ 3Non didici sapientiam,/ et non novi scientiam sanctorum./ 4Quis ascendit in cælum, atque descendit ?/ quis continuit spiritum in manibus suis ?/ quis colligavit aquas quasi in vestimento ?/ quis suscitavit omnes terminos terræ ?/ quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?/ 5Omnis sermo Dei ignitus :/ clypeus est sperantibus in se./ 6Ne addas quidquam verbis illius,/ et arguaris, inveniarisque mendax./ 7Duo rogavi te :/ ne deneges mihi antequam moriar :/ 8vanitatem et verba mendacia longe fac a me ;/ mendicitatem et divitias ne dederis mihi :/ tribue tantum victui meo necessaria,/ 9ne forte satiatus illiciar ad negandum,/ et dicam : Quis est Dominus ?/ aut egestate compulsus, furer,/ et perjurem nomen Dei mei./ 10Ne accuses servum ad dominum suum,/ ne forte maledicat tibi, et corruas.]\ 11[Generatio quæ patri suo maledicit,/ et quæ matri suæ non benedicit ;/ 12generatio quæ sibi munda videtur,/ et tamen non est lota a sordibus suis ;/ 13generatio cujus excelsi sunt oculi,/ et palpebræ ejus in alta surrectæ ;/ 14generatio quæ pro dentibus gladios habet,/ et commandit molaribus suis,/ ut comedat inopes de terra,/ et pauperes ex hominibus./ 15Sanguisugæ duæ sunt filiæ,/ dicentes : Affer, affer./ Tria sunt insaturabilia,/ et quartum quod numquam dicit : Sufficit./ 16Infernus, et os vulvæ,/ et terra quæ non satiatur aqua :/ ignis vero numquam dicit : Sufficit./ 17Oculum qui subsannat patrem,/ et qui despicit partum matris suæ,/ effodiant eum corvi de torrentibus,/ et comedant eum filii aquilæ !]\ 18[Tria sunt difficilia mihi,/ et quartum penitus ignoro :/ 19viam aquilæ in cælo,/ viam colubri super petram,/ viam navis in medio mari,/ et viam viri in adolescentia./ 20Talis est et via mulieris adulteræ,/ quæ comedit, et tergens os suum/ dicit : Non sum operata malum./ 21Per tria movetur terra,/ et quartum non potest sustinere :/ 22per servum, cum regnaverit ;/ per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;/ 23per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ;/ et per ancillam, cum fuerit hæres dominæ suæ.]\ 24[Quatuor sunt minima terræ,/ et ipsa sunt sapientiora sapientibus :/ 25formicæ, populus infirmus,/ qui præparat in messe cibum sibi ;/ 26lepusculus, plebs invalida,/ qui collocat in petra cubile suum ;/ 27regem locusta non habet,/ et egreditur universa per turmas suas ;/ 28stellio manibus nititur,/ et moratur in ædibus regis./ 29Tria sunt quæ bene gradiuntur,/ et quartum quod incedit feliciter :/ 30leo, fortissimus bestiarum,/ ad nullius pavebit occursum ;/ 31gallus succinctus lumbos ;/ et aries ; nec est rex, qui resistat ei./ 32Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ;/ si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum./ 33Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ;/ et qui vehementer emungit elicit sanguinem ;/ et qui provocat iras producit discordias.]
Copyright information for VulgCT