Proverbs 31

Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. [Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?/ quid, dilecte votorum meorum ?/ Ne dederis mulieribus substantiam tuam,/ et divitias tuas ad delendos reges./ Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,/ quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;/ et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,/ et mutent causam filiorum pauperis./ Date siceram mœrentibus,/ et vinum his qui amaro sunt animo./ Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,/ et doloris sui non recordentur amplius./ Aperi os tuum muto,/ et causis omnium filiorum qui pertranseunt./ Aperi os tuum, decerne quod justum est,/ et judica inopem et pauperem.]\ 10 [Mulierem fortem quis inveniet ?/ procul et de ultimis finibus pretium ejus./ 11 Confidit in ea cor viri sui,/ et spoliis non indigebit./ 12 Reddet ei bonum, et non malum,/ omnibus diebus vitæ suæ./ 13 Quæsivit lanam et linum,/ et operata est consilia manuum suarum./ 14 Facta est quasi navis institoris,/ de longe portans panem suum./ 15 Et de nocte surrexit,/ deditque prædam domesticis suis,/ et cibaria ancillis suis./ 16 Consideravit agrum, et emit eum ;/ de fructu manuum suarum plantavit vineam./ 17 Accinxit fortitudine lumbos suos,/ et roboravit brachium suum./ 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;/ non extinguetur in nocte lucerna ejus./ 19 Manum suam misit ad fortia,/ et digiti ejus apprehenderunt fusum./ 20 Manum suam aperuit inopi,/ et palmas suas extendit ad pauperem./ 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;/ omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus./ 22 Stragulatam vestem fecit sibi ;/ byssus et purpura indumentum ejus./ 23 Nobilis in portis vir ejus,/ quando sederit cum senatoribus terræ./ 24 Sindonem fecit, et vendidit,/ et cingulum tradidit Chananæo./ 25 Fortitudo et decor indumentum ejus,/ et ridebit in die novissimo./ 26 Os suum aperuit sapientiæ,/ et lex clementiæ in lingua ejus./ 27 Consideravit semitas domus suæ,/ et panem otiosa non comedit./ 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;/ vir ejus, et laudavit eam./ 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ;/ tu supergressa es universas./ 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo :/ mulier timens Dominum, ipsa laudabitur./ 31 Date ei de fructu manuum suarum,/ et laudent eam in portis opera ejus.]
Copyright information for VulgCT