Proverbs 4

[Audite, filii, disciplinam patris,/ et attendite ut sciatis prudentiam./ Donum bonum tribuam vobis :/ legem meam ne derelinquatis./ Nam et ego filius fui patris mei,/ tenellus et unigenitus coram matre mea./ Et docebat me, atque dicebat :/ Suscipiat verba mea cor tuum ;/ custodi præcepta mea, et vives./ Posside sapientiam, posside prudentiam :/ ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei./ Ne dimittas eam, et custodiet te :/ dilige eam, et conservabit te./ Principium sapientiæ : posside sapientiam,/ et in omni possessione tua acquire prudentiam./ Arripe illam, et exaltabit te ;/ glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus./ Dabit capiti tuo augmenta gratiarum,/ et corona inclyta proteget te.]\ 10 [Audi, fili mi, et suscipe verba mea,/ ut multiplicentur tibi anni vitæ./ 11 Viam sapientiæ monstrabo tibi ;/ ducam te per semitas æquitatis :/ 12 quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,/ et currens non habebis offendiculum./ 13 Tene disciplinam, ne dimittas eam ;/ custodi illam, quia ipsa est vita tua./ 14 Ne delecteris in semitis impiorum,/ nec tibi placeat malorum via./ 15 Fuge ab ea, nec transeas per illam ;/ declina, et desere eam./ 16 Non enim dormiunt nisi malefecerint,/ et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint./ 17 Comedunt panem impietatis,/ et vinum iniquitatis bibunt./ 18 Justorum autem semita quasi lux splendens procedit,/ et crescit usque ad perfectam diem./ 19 Via impiorum tenebrosa ;/ nesciunt ubi corruant./ 20 Fili mi, ausculta sermones meos,/ et ad eloquia mea inclina aurem tuam./ 21 Ne recedant ab oculis tuis :/ custodi ea in medio cordis tui :/ 22 vita enim sunt invenientibus ea,/ et universæ carni sanitas./ 23 Omni custodia serva cor tuum,/ quia ex ipso vita procedit./ 24 Remove a te os pravum,/ et detrahentia labia sint procul a te./ 25 Oculi tui recta videant,/ et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos./ 26 Dirige semitam pedibus tuis,/ et omnes viæ tuæ stabilientur./ 27 Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ;/ averte pedem tuum a malo :/ vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus :/ perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt./ Ipse autem rectos faciet cursus tuos,/ itinera autem tua in pace producet.]
Copyright information for VulgCT