Proverbs 5

[Fili mi, attende ad sapientiam meam,/ et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :/ ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent./ Ne attendas fallaciæ mulieris ;/ favus enim distillans labia meretricis,/ et nitidius oleo guttur ejus :/ novissima autem illius amara quasi absinthium,/ et acuta quasi gladius biceps./ Pedes ejus descendunt in mortem,/ et ad inferos gressus illius penetrant./ Per semitam vitæ non ambulant ;/ vagi sunt gressus ejus et investigabiles./ Nunc ergo fili mi, audi me,/ et ne recedas a verbis oris mei./ Longe fac ab ea viam tuam,/ et ne appropinques foribus domus ejus./ Ne des alienis honorem tuum,/ et annos tuos crudeli :/ 10 ne forte implentur extranei viribus tuis,/ et labores tui sint in domo aliena,/ 11 et gemas in novissimis,/ quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,/ et dicas : 12 Cur detestatus sum disciplinam,/ et increpationibus non acquievit cor meum,/ 13 nec audivi vocem docentium me,/ et magistris non inclinavi aurem meam ?/ 14 pene fui in omni malo,/ in medio ecclesiæ et synagogæ./ 15 Bibe aquam de cisterna tua,/ et fluenta putei tui ;/ 16 deriventur fontes tui foras,/ et in plateis aquas tuas divide./ 17 Habeto eas solus,/ nec sint alieni participes tui./ 18 Sit vena tua benedicta,/ et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ./ 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :/ ubera ejus inebrient te in omni tempore ;/ in amore ejus delectare jugiter./ 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,/ et foveris in sinu alterius ?/ 21 Respicit Dominus vias hominis,/ et omnes gressus ejus considerat./ 22 Iniquitates suas capiunt impium,/ et funibus peccatorum suorum constringitur./ 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,/ et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.]
Copyright information for VulgCT