Proverbs 6

1[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,/ defixisti apud extraneum manum tuam :/ 2illaqueatus es verbis oris tui,/ et captus propriis sermonibus./ 3Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,/ quia incidisti in manum proximi tui./ Discurre, festina, suscita amicum tuum./ 4Ne dederis somnum oculis tuis,/ nec dormitent palpebræ tuæ./ 5Eruere quasi damula de manu,/ et quasi avis de manu aucupis.]\ 6[Vade ad formicam, o piger,/ et considera vias ejus, et disce sapientiam./ 7Quæ cum non habeat ducem,/ nec præceptorem, nec principem,/ 8parat in æstate cibum sibi,/ et congregat in messe quod comedat./ 9Usquequo, piger, dormies ?/ quando consurges e somno tuo ?/ 10Paululum dormies, paululum dormitabis,/ paululum conseres manus ut dormias ;/ 11et veniet tibi quasi viator egestas,/ et pauperies quasi vir armatus./ Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,/ et egestas longe fugiet a te.]\ 12[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;/ 13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,/ 14pravo corde machinatur malum,/ et omni tempore jurgia seminat./ 15Huic extemplo veniet perditio sua,/ et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]\ 16[Sex sunt quæ odit Dominus,/ et septimum detestatur anima ejus :/ 17oculos sublimes, linguam mendacem,/ manus effundentes innoxium sanguinem,/ 18cor machinans cogitationes pessimas,/ pedes veloces ad currendum in malum,/ 19proferentem mendacia testem fallacem,/ et eum qui seminat inter fratres discordias.]\ 20[Conserva, fili mi, præcepta patris tui,/ et ne dimittas legem matris tuæ./ 21Liga ea in corde tuo jugiter,/ et circumda gutturi tuo./ 22Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;/ cum dormieris, custodiant te :/ et evigilans loquere cum eis./ 23Quia mandatum lucerna est, et lex lux,/ et via vitæ increpatio disciplinæ :/ 24ut custodiant te a muliere mala,/ et a blanda lingua extraneæ./ 25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,/ nec capiaris nutibus illius :/ 26pretium enim scorti vix est unius panis,/ mulier autem viri pretiosam animam capit./ 27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,/ ut vestimenta illius non ardeant ?/ 28aut ambulare super prunas,/ ut non comburantur plantæ ejus ?/ 29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,/ non erit mundus cum tetigerit eam./ 30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :/ furatur enim ut esurientem impleat animam ;/ 31deprehensus quoque reddet septuplum,/ et omnem substantiam domus suæ tradet./ 32Qui autem adulter est,/ propter cordis inopiam perdet animam suam ;/ 33turpitudinem et ignominiam congregat sibi,/ et opprobrium illius non delebitur :/ 34quia zelus et furor viri/ non parcet in die vindictæ,/ 35nec acquiescet cujusquam precibus,/ nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]
Copyright information for VulgCT