Proverbs 7

1[Fili mi, custodi sermones meos,/ et præcepta mea reconde tibi./ Fili, 2serva mandata mea, et vives ;/ et legem meam quasi pupillam oculi tui :/ 3liga eam in digitis tuis,/ scribe illam in tabulis cordis tui./ 4Dic sapientiæ : Soror mea es,/ et prudentiam voca amicam tuam :/ 5ut custodiant te a muliere extranea,/ et ab aliena quæ verba sua dulcia facit./ 6De fenestra enim domus meæ/ per cancellos prospexi,/ 7et video parvulos ;/ considero vecordem juvenem,/ 8qui transit per plateam juxta angulum/ et prope viam domus illius graditur :/ 9in obscuro, advesperascente die,/ in noctis tenebris et caligine./ 10Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio,/ præparata ad capiendas animas :/ garrula et vaga,/ 11quietis impatiens,/ nec valens in domo consistere pedibus suis ;/ 12nunc foris, nunc in plateis,/ nunc juxta angulos insidians./ 13Apprehensumque deosculatur juvenem,/ et procaci vultu blanditur, dicens :/ 14Victimas pro salute vovi ;/ hodie reddidi vota mea :/ 15idcirco egressa sum in occursum tuum,/ desiderans te videre, et reperi./ 16Intexui funibus lectulum meum ;/ stravi tapetibus pictis ex Ægypto :/ 17aspersi cubile meum myrrha,/ et aloë, et cinnamomo./ 18Veni, inebriemur uberibus,/ et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies./ 19Non est enim vir in domo sua :/ abiit via longissima :/ 20sacculum pecuniæ secum tulit ;/ in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam./ 21Irretivit eum multis sermonibus,/ et blanditiis labiorum protraxit illum./ 22Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,/ et quasi agnus lasciviens,/ et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :/ 23donec transfigat sagitta jecur ejus,/ velut si avis festinet ad laqueum,/ et nescit quod de periculo animæ illius agitur./ 24Nunc ergo, fili mi, audi me,/ et attende verbis oris mei./ 25Ne abstrahatur in viis illius mens tua,/ neque decipiaris semitis ejus ;/ 26multos enim vulneratos dejecit,/ et fortissimi quique interfecti sunt ab ea./ 27Viæ inferi domus ejus,/ penetrantes in interiora mortis.]
Copyright information for VulgCT