Proverbs 8

[Numquid non sapientia clamitat,/ et prudentia dat vocem suam ?/ In summis excelsisque verticibus supra viam,/ in mediis semitis stans,/ juxta portas civitatis,/ in ipsis foribus loquitur, dicens :/ O viri, ad vos clamito,/ et vox mea ad filios hominum./ Intelligite, parvuli, astutiam,/ et insipientes, animadvertite./ Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum,/ et aperientur labia mea ut recta prædicent./ Veritatem meditabitur guttur meum,/ et labia mea detestabuntur impium./ Justi sunt omnes sermones mei :/ non est in eis pravum quid, neque perversum ;/ recti sunt intelligentibus,/ et æqui invenientibus scientiam./ 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ;/ doctrinam magis quam aurum eligite :/ 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis,/ et omne desiderabile ei non potest comparari.]\ 12 [Ego sapientia, habito in consilio,/ et eruditis intersum cogitationibus./ 13 Timor Domini odit malum :/ arrogantiam, et superbiam,/ et viam pravam, et os bilingue, detestor./ 14 Meum est consilium et æquitas ;/ mea est prudentia, mea est fortitudo./ 15 Per me reges regnant,/ et legum conditores justa decernunt ;/ 16 per me principes imperant,/ et potentes decernunt justitiam./ 17 Ego diligentes me diligo,/ et qui mane vigilant ad me, invenient me./ 18 Mecum sunt divitiæ et gloria,/ opes superbæ et justitia./ 19 Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso,/ et genimina me argento electo./ 20 In viis justitiæ ambulo,/ in medio semitarum judicii :/ 21 ut ditem diligentes me,/ et thesauros eorum repleam.]\ 22 [Dominus possedit me in initio viarum suarum/ antequam quidquam faceret a principio./ 23 Ab æterno ordinata sum,/ et ex antiquis antequam terra fieret./ 24 Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram :/ necdum fontes aquarum eruperant,/ 25 necdum montes gravi mole constiterant :/ ante colles ego parturiebar./ 26 Adhuc terram non fecerat, et flumina,/ et cardines orbis terræ./ 27 Quando præparabat cælos, aderam ;/ quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;/ 28 quando æthera firmabat sursum,/ et librabat fontes aquarum ;/ 29 quando circumdabat mari terminum suum,/ et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ;/ quando appendebat fundamenta terræ :/ 30 cum eo eram, cuncta componens./ Et delectabar per singulos dies,/ ludens coram eo omni tempore,/ 31 ludens in orbe terrarum ;/ et deliciæ meæ esse cum filiis hominum./ 32 Nunc ergo, filii, audite me :/ beati qui custodiunt vias meas./ 33 Audite disciplinam, et estote sapientes,/ et nolite abjicere eam./ 34 Beatus homo qui audit me,/ et qui vigilat ad fores meas quotidie,/ et observat ad postes ostii mei./ 35 Qui me invenerit, inveniet vitam,/ et hauriet salutem a Domino./ 36 Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam ;/ omnes qui me oderunt diligunt mortem.]
Copyright information for VulgCT