Proverbs 9

[Sapientia ædificavit sibi domum :/ excidit columnas septem./ Immolavit victimas suas, miscuit vinum,/ et proposuit mensam suam./ Misit ancillas suas ut vocarent/ ad arcem et ad mœnia civitatis./ Si quis est parvulus, veniat ad me./ Et insipientibus locuta est :/ Venite, comedite panem meum,/ et bibite vinum quod miscui vobis./ Relinquite infantiam, et vivite,/ et ambulate per vias prudentiæ.]\ [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,/ et qui arguit impium, sibi maculam generat./ Noli arguere derisorem, ne oderit te :/ argue sapientem, et diliget te./ Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;/ doce justum, et festinabit accipere./ 10 Principium sapientiæ timor Domini,/ et scientia sanctorum prudentia./ 11 Per me enim multiplicabuntur dies tui,/ et addentur tibi anni vitæ./ 12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;/ si autem illusor, solus portabis malum.]\ 13 [Mulier stulta et clamosa,/ plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,/ 14 sedit in foribus domus suæ,/ super sellam in excelso urbis loco,/ 15 ut vocaret transeuntes per viam,/ et pergentes itinere suo :/ 16 Qui est parvulus declinet ad me./ Et vecordi locuta est :/ 17 Aquæ furtivæ dulciores sunt,/ et panis absconditus suavior./ 18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes,/ et in profundis inferni convivæ ejus.]
Copyright information for VulgCT