Psalms 1

1[Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,/ et in via peccatorum non stetit,/ et in cathedra pestilentiæ non sedit ;/ 2sed in lege Domini voluntas ejus,/ et in lege ejus meditabitur die ac nocte./ 3Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,/ quod fructum suum dabit in tempore suo :/ et folium ejus non defluet ;/ et omnia quæcumque faciet prosperabuntur./ 4Non sic impii, non sic ;/ sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ./ 5Ideo non resurgent impii in judicio,/ neque peccatores in concilio justorum :/ 6quoniam novit Dominus viam justorum,/ et iter impiorum peribit.]
Copyright information for VulgCT