Psalms 10

1In finem. Psalmus David. 2[In Domino confido ; quomodo dicitis animæ meæ :/ Transmigra in montem sicut passer ?/ 3Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ;/ paraverunt sagittas suas in pharetra,/ ut sagittent in obscuro rectos corde :/ 4quoniam quæ perfecisti destruxerunt ;/ justus autem, quid fecit ?/ 5Dominus in templo sancto suo ;/ Dominus in cælo sedes ejus./ Oculi ejus in pauperem respiciunt ;/ palpebræ ejus interrogant filios hominum./ 6Dominus interrogat justum et impium ;/ qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam./ 7Pluet super peccatores laqueos ;/ ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum./ 8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit :/ æquitatem vidit vultus ejus.]
Copyright information for VulgCT