Psalms 100

1Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ;/ psallam, 2et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ?/ Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meæ./ 3Non proponebam ante oculos meos rem injustam ;/ facientes prævaricationes odivi ;/ non adhæsit mihi 4cor pravum ;/ declinantem a me malignum non cognoscebam./ 5Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar :/ superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam./ 6Oculi mei ad fideles terræ, ut sedeant mecum ;/ ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat./ 7Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam ;/ qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum./ 8In matutino interficiebam omnes peccatores terræ,/ ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.]
Copyright information for VulgCT