Psalms 101

Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam. [Domine, exaudi orationem meam,/ et clamor meus ad te veniat./ Non avertas faciem tuam a me :/ in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;/ in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me./ Quia defecerunt sicut fumus dies mei,/ et ossa mea sicut cremium aruerunt./ Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum,/ quia oblitus sum comedere panem meum./ A voce gemitus mei/ adhæsit os meum carni meæ./ Similis factus sum pellicano solitudinis ;/ factus sum sicut nycticorax in domicilio./ Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto./ Tota die exprobrabant mihi inimici mei,/ et qui laudabant me adversum me jurabant :/ 10 quia cinerem tamquam panem manducabam,/ et potum meum cum fletu miscebam,/ 11 a facie iræ et indignationis tuæ :/ quia elevans allisisti me./ 12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,/ et ego sicut fœnum arui./ 13 Tu autem, Domine, in æternum permanes,/ et memoriale tuum in generationem et generationem./ 14 Tu exsurgens misereberis Sion,/ quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :/ 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,/ et terræ ejus miserebuntur./ 16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,/ et omnes reges terræ gloriam tuam :/ 17 quia ædificavit Dominus Sion,/ et videbitur in gloria sua./ 18 Respexit in orationem humilium/ et non sprevit precem eorum./ 19 Scribantur hæc in generatione altera,/ et populus qui creabitur laudabit Dominum./ 20 Quia prospexit de excelso sancto suo ;/ Dominus de cælo in terram aspexit :/ 21 ut audiret gemitus compeditorum ;/ ut solveret filios interemptorum :/ 22 ut annuntient in Sion nomen Domini,/ et laudem ejus in Jerusalem :/ 23 in conveniendo populos in unum, et reges,/ ut serviant Domino./ 24 Respondit ei in via virtutis suæ :/ Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :/ 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum,/ in generationem et generationem anni tui./ 26 Initio tu, Domine, terram fundasti,/ et opera manuum tuarum sunt cæli./ 27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ;/ et omnes sicut vestimentum veterascent./ Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;/ 28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient./ 29 Filii servorum tuorum habitabunt,/ et semen eorum in sæculum dirigetur.]
Copyright information for VulgCT