Psalms 102

1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino,/ et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus./ 2Benedic, anima mea, Domino,/ et noli oblivisci omnes retributiones ejus./ 3Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ;/ qui sanat omnes infirmitates tuas :/ 4qui redimit de interitu vitam tuam ;/ qui coronat te in misericordia et miserationibus :/ 5qui replet in bonis desiderium tuum ;/ renovabitur ut aquilæ juventus tua :/ 6faciens misericordias Dominus,/ et judicium omnibus injuriam patientibus./ 7Notas fecit vias suas Moysi ;/ filiis Israël voluntates suas./ 8Miserator et misericors Dominus :/ longanimis, et multum misericors./ 9Non in perpetuum irascetur,/ neque in æternum comminabitur./ 10Non secundum peccata nostra fecit nobis,/ neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis./ 11Quoniam secundum altitudinem cæli a terra,/ corroboravit misericordiam suam super timentes se ;/ 12quantum distat ortus ab occidente,/ longe fecit a nobis iniquitates nostras./ 13Quomodo miseretur pater filiorum,/ misertus est Dominus timentibus se./ 14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ;/ recordatus est quoniam pulvis sumus./ 15Homo, sicut fœnum dies ejus ;/ tamquam flos agri, sic efflorebit :/ 16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet,/ et non cognoscet amplius locum suum./ 17Misericordia autem Domini ab æterno,/ et usque in æternum super timentes eum./ Et justitia illius in filios filiorum,/ 18his qui servant testamentum ejus,/ et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea./ 19Dominus in cælo paravit sedem suam,/ et regnum ipsius omnibus dominabitur./ 20Benedicite Domino, omnes angeli ejus :/ potentes virtute, facientes verbum illius,/ ad audiendam vocem sermonum ejus./ 21Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ;/ ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus./ 22Benedicite Domino, omnia opera ejus :/ in omni loco dominationis ejus,/ benedic, anima mea, Domino.]
Copyright information for VulgCT