Psalms 103

1Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino :/ Domine Deus meus, magnificatus es vehementer./ Confessionem et decorem induisti,/ 2amictus lumine sicut vestimento./ Extendens cælum sicut pellem,/ 3qui tegis aquis superiora ejus :/ qui ponis nubem ascensum tuum ;/ qui ambulas super pennas ventorum :/ 4qui facis angelos tuos spiritus,/ et ministros tuos ignem urentem./ 5Qui fundasti terram super stabilitatem suam :/ non inclinabitur in sæculum sæculi./ 6Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ;/ super montes stabunt aquæ./ 7Ab increpatione tua fugient ;/ a voce tonitrui tui formidabunt./ 8Ascendunt montes, et descendunt campi,/ in locum quem fundasti eis./ 9Terminum posuisti quem non transgredientur,/ neque convertentur operire terram./ 10Qui emittis fontes in convallibus ;/ inter medium montium pertransibunt aquæ./ 11Potabunt omnes bestiæ agri ;/ expectabunt onagri in siti sua./ 12Super ea volucres cæli habitabunt ;/ de medio petrarum dabunt voces./ 13Rigans montes de superioribus suis ;/ de fructu operum tuorum satiabitur terra :/ 14producens fœnum jumentis,/ et herbam servituti hominum,/ ut educas panem de terra,/ 15et vinum lætificet cor hominis :/ ut exhilaret faciem in oleo,/ et panis cor hominis confirmet./ 16Saturabuntur ligna campi,/ et cedri Libani quas plantavit :/ 17illic passeres nidificabunt :/ herodii domus dux est eorum./ 18Montes excelsi cervis ;/ petra refugium herinaciis./ 19Fecit lunam in tempora ;/ sol cognovit occasum suum./ 20Posuisti tenebras, et facta est nox ;/ in ipsa pertransibunt omnes bestiæ silvæ :/ 21catuli leonum rugientes ut rapiant,/ et quærant a Deo escam sibi./ 22Ortus est sol, et congregati sunt,/ et in cubilibus suis collocabuntur./ 23Exibit homo ad opus suum,/ et ad operationem suam usque ad vesperum./ 24Quam magnificata sunt opera tua, Domine !/ omnia in sapientia fecisti ;/ impleta est terra possessione tua./ 25Hoc mare magnum et spatiosum manibus ;/ illic reptilia quorum non est numerus :/ animalia pusilla cum magnis./ 26Illic naves pertransibunt ;/ draco iste quem formasti ad illudendum ei./ 27Omnia a te expectant/ ut des illis escam in tempore./ 28Dante te illis, colligent ;/ aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate./ 29Avertente autem te faciem, turbabuntur ;/ auferes spiritum eorum, et deficient,/ et in pulverem suum revertentur./ 30Emittes spiritum tuum, et creabuntur,/ et renovabis faciem terræ./ 31Sit gloria Domini in sæculum ;/ lætabitur Dominus in operibus suis./ 32Qui respicit terram, et facit eam tremere ;/ qui tangit montes, et fumigant./ 33Cantabo Domino in vita mea ;/ psallam Deo meo quamdiu sum./ 34Jucundum sit ei eloquium meum ;/ ego vero delectabor in Domino./ 35Deficiant peccatores a terra,/ et iniqui, ita ut non sint./ Benedic, anima mea, Domino.]
Copyright information for VulgCT