Psalms 104

Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;/ annuntiate inter gentes opera ejus./ Cantate ei, et psallite ei ;/ narrate omnia mirabilia ejus./ Laudamini in nomine sancto ejus ;/ lætetur cor quærentium Dominum./ Quærite Dominum, et confirmamini ;/ quærite faciem ejus semper./ Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;/ prodigia ejus, et judicia oris ejus :/ semen Abraham servi ejus ;/ filii Jacob electi ejus./ Ipse Dominus Deus noster ;/ in universa terra judicia ejus./ Memor fuit in sæculum testamenti sui ;/ verbi quod mandavit in mille generationes :/ quod disposuit ad Abraham,/ et juramenti sui ad Isaac :/ 10 et statuit illud Jacob in præceptum,/ et Israël in testamentum æternum,/ 11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,/ funiculum hæreditatis vestræ :/ 12 cum essent numero brevi,/ paucissimi, et incolæ ejus./ 13 Et pertransierunt de gente in gentem,/ et de regno ad populum alterum./ 14 Non reliquit hominem nocere eis :/ et corripuit pro eis reges./ 15 Nolite tangere christos meos,/ et in prophetis meis nolite malignari./ 16 Et vocavit famem super terram,/ et omne firmamentum panis contrivit./ 17 Misit ante eos virum :/ in servum venundatus est, Joseph./ 18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;/ ferrum pertransiit animam ejus :/ 19 donec veniret verbum ejus./ Eloquium Domini inflammavit eum./ 20 Misit rex, et solvit eum ;/ princeps populorum, et dimisit eum./ 21 Constituit eum dominum domus suæ,/ et principem omnis possessionis suæ :/ 22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,/ et senes ejus prudentiam doceret./ 23 Et intravit Israël in Ægyptum,/ et Jacob accola fuit in terra Cham./ 24 Et auxit populum suum vehementer,/ et firmavit eum super inimicos ejus./ 25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,/ et dolum facerent in servos ejus./ 26 Misit Moysen servum suum ;/ Aaron quem elegit ipsum./ 27 Posuit in eis verba signorum suorum,/ et prodigiorum in terra Cham./ 28 Misit tenebras, et obscuravit ;/ et non exacerbavit sermones suos./ 29 Convertit aquas eorum in sanguinem,/ et occidit pisces eorum./ 30 Edidit terra eorum ranas/ in penetralibus regum ipsorum./ 31 Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes/ in omnibus finibus eorum./ 32 Posuit pluvias eorum grandinem :/ ignem comburentem in terra ipsorum./ 33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,/ et contrivit lignum finium eorum./ 34 Dixit, et venit locusta,/ et bruchus cujus non erat numerus :/ 35 et comedit omne fœnum in terra eorum,/ et comedit omnem fructum terræ eorum./ 36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,/ primitias omnis laboris eorum./ 37 Et eduxit eos cum argento et auro,/ et non erat in tribubus eorum infirmus./ 38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,/ quia incubuit timor eorum super eos./ 39 Expandit nubem in protectionem eorum,/ et ignem ut luceret eis per noctem./ 40 Petierunt, et venit coturnix,/ et pane cæli saturavit eos./ 41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :/ abierunt in sicco flumina./ 42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,/ quod habuit ad Abraham puerum suum./ 43 Et eduxit populum suum in exsultatione,/ et electos suos in lætitia./ 44 Et dedit illis regiones gentium,/ et labores populorum possederunt :/ 45 ut custodiant justificationes ejus,/ et legem ejus requirant.]
Copyright information for VulgCT