Psalms 105

Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./ Quis loquetur potentias Domini ;/ auditas faciet omnes laudes ejus ?/ Beati qui custodiunt judicium,/ et faciunt justitiam in omni tempore./ Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ;/ visita nos in salutari tuo :/ ad videndum in bonitate electorum tuorum ;/ ad lætandum in lætitia gentis tuæ :/ ut lauderis cum hæreditate tua./ Peccavimus cum patribus nostris :/ injuste egimus ; iniquitatem fecimus./ Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua ;/ non fuerunt memores multitudinis misericordiæ tuæ./ Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;/ et salvavit eos propter nomen suum,/ ut notam faceret potentiam suam./ Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est,/ et deduxit eos in abyssis sicut in deserto./ 10 Et salvavit eos de manu odientium,/ et redemit eos de manu inimici./ 11 Et operuit aqua tribulantes eos ;/ unus ex eis non remansit./ 12 Et crediderunt verbis ejus,/ et laudaverunt laudem ejus./ 13 Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus :/ et non sustinuerunt consilium ejus./ 14 Et concupierunt concupiscentiam in deserto,/ et tentaverunt Deum in inaquoso./ 15 Et dedit eis petitionem ipsorum,/ et misit saturitatem in animas eorum./ 16 Et irritaverunt Moysen in castris ;/ Aaron, sanctum Domini./ 17 Aperta est terra, et deglutivit Dathan,/ et operuit super congregationem Abiron./ 18 Et exarsit ignis in synagoga eorum :/ flamma combussit peccatores./ 19 Et fecerunt vitulum in Horeb,/ et adoraverunt sculptile./ 20 Et mutaverunt gloriam suam/ in similitudinem vituli comedentis fœnum./ 21 Obliti sunt Deum qui salvavit eos ;/ qui fecit magnalia in Ægypto,/ 22 mirabilia in terra Cham,/ terribilia in mari Rubro./ 23 Et dixit ut disperderet eos,/ si non Moyses, electus ejus,/ stetisset in confractione in conspectu ejus,/ ut averteret iram ejus, ne disperderet eos./ 24 Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ;/ non crediderunt verbo ejus./ 25 Et murmuraverunt in tabernaculis suis ;/ non exaudierunt vocem Domini./ 26 Et elevavit manum suam super eos/ ut prosterneret eos in deserto :/ 27 et ut dejiceret semen eorum in nationibus,/ et dispergeret eos in regionibus./ 28 Et initiati sunt Beelphegor,/ et comederunt sacrificia mortuorum./ 29 Et irritaverunt eum in adinventionibus suis,/ et multiplicata est in eis ruina./ 30 Et stetit Phinees, et placavit,/ et cessavit quassatio./ 31 Et reputatum est ei in justitiam,/ in generationem et generationem usque in sempiternum./ 32 Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis,/ et vexatus est Moyses propter eos :/ 33 quia exacerbaverunt spiritum ejus,/ et distinxit in labiis suis./ 34 Non disperdiderunt gentes/ quas dixit Dominus illis :/ 35 et commisti sunt inter gentes,/ et didicerunt opera eorum ;/ 36 et servierunt sculptilibus eorum,/ et factum est illis in scandalum./ 37 Et immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis./ 38 Et effuderunt sanguinem innocentem,/ sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum,/ quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan./ Et infecta est terra in sanguinibus,/ 39 et contaminata est in operibus eorum :/ et fornicati sunt in adinventionibus suis./ 40 Et iratus est furore Dominus in populum suum,/ et abominatus est hæreditatem suam./ 41 Et tradidit eos in manus gentium ;/ et dominati sunt eorum qui oderunt eos./ 42 Et tribulaverunt eos inimici eorum,/ et humiliati sunt sub manibus eorum ;/ 43 sæpe liberavit eos./ Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo,/ et humiliati sunt in iniquitatibus suis./ 44 Et vidit cum tribularentur,/ et audivit orationem eorum./ 45 Et memor fuit testamenti sui,/ et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :/ 46 et dedit eos in misericordias,/ in conspectu omnium qui ceperant eos./ 47 Salvos nos fac, Domine Deus noster,/ et congrega nos de nationibus :/ ut confiteamur nomini sancto tuo,/ et gloriemur in laude tua./ 48 Benedictus Dominus Deus Israël, a sæculo et usque in sæculum ;/ et dicet omnis populus : Fiat, fiat.]
Copyright information for VulgCT