Psalms 106

1Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./ 2Dicant qui redempti sunt a Domino,/ quos redemit de manu inimici,/ et de regionibus congregavit eos,/ 3a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari./ 4Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;/ viam civitatis habitaculi non invenerunt./ 5Esurientes et sitientes,/ anima eorum in ipsis defecit./ 6Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum eripuit eos ;/ 7et deduxit eos in viam rectam,/ ut irent in civitatem habitationis./ 8Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ 9Quia satiavit animam inanem,/ et animam esurientem satiavit bonis./ 10Sedentes in tenebris et umbra mortis ;/ vinctos in mendicitate et ferro./ 11Quia exacerbaverunt eloquia Dei,/ et consilium Altissimi irritaverunt./ 12Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;/ infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret./ 13Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./ 14Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,/ et vincula eorum dirupit./ 15Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ 16Quia contrivit portas æreas,/ et vectes ferreos confregit./ 17Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;/ propter injustitias enim suas humiliati sunt./ 18Omnem escam abominata est anima eorum,/ et appropinquaverunt usque ad portas mortis./ 19Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./ 20Misit verbum suum, et sanavit eos,/ et eripuit eos de interitionibus eorum./ 21Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ 22Et sacrificent sacrificium laudis,/ et annuntient opera ejus in exsultatione./ 23Qui descendunt mare in navibus,/ facientes operationem in aquis multis :/ 24ipsi viderunt opera Domini,/ et mirabilia ejus in profundo./ 25Dixit, et stetit spiritus procellæ,/ et exaltati sunt fluctus ejus./ 26Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;/ anima eorum in malis tabescebat./ 27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,/ et omnis sapientia eorum devorata est./ 28Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum eduxit eos./ 29Et statuit procellam ejus in auram,/ et siluerunt fluctus ejus./ 30Et lætati sunt quia siluerunt ;/ et deduxit eos in portum voluntatis eorum./ 31Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ 32Et exaltent eum in ecclesia plebis,/ et in cathedra seniorum laudent eum./ 33Posuit flumina in desertum,/ et exitus aquarum in sitim ;/ 34terram fructiferam in salsuginem,/ a malitia inhabitantium in ea./ 35Posuit desertum in stagna aquarum,/ et terram sine aqua in exitus aquarum./ 36Et collocavit illic esurientes,/ et constituerunt civitatem habitationis :/ 37et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,/ et fecerunt fructum nativitatis./ 38Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ;/ et jumenta eorum non minoravit./ 39Et pauci facti sunt et vexati sunt,/ a tribulatione malorum et dolore./ 40Effusa est contemptio super principes :/ et errare fecit eos in invio, et non in via./ 41Et adjuvit pauperem de inopia,/ et posuit sicut oves familias./ 42Videbunt recti, et lætabuntur ;/ et omnis iniquitas oppilabit os suum./ 43Quis sapiens, et custodiet hæc,/ et intelliget misericordias Domini ?]
Copyright information for VulgCT