Psalms 107

1Canticum Psalmi, ipsi David. 2[Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ;/ cantabo, et psallam in gloria mea./ 3Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ;/ exsurgam diluculo./ 4Confitebor tibi in populis, Domine,/ et psallam tibi in nationibus :/ 5quia magna est super cælos misericordia tua,/ et usque ad nubes veritas tua./ 6Exaltare super cælos, Deus,/ et super omnem terram gloria tua :/ 7ut liberentur dilecti tui./ Salvum fac dextera tua, et exaudi me./ 8Deus locutus est in sancto suo :/ Exsultabo, et dividam Sichimam ;/ et convallem tabernaculorum dimetiar./ 9Meus est Galaad, et meus est Manasses,/ et Ephraim susceptio capitis mei./ Juda rex meus ; 10Moab lebes spei meæ :/ in Idumæam extendam calceamentum meum ;/ mihi alienigenæ amici facti sunt./ 11Quis deducet me in civitatem munitam ?/ quis deducet me usque in Idumæam ?/ 12nonne tu, Deus, qui repulisti nos ?/ et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?/ 13Da nobis auxilium de tribulatione,/ quia vana salus hominis./ 14In Deo faciemus virtutem ;/ et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.]
Copyright information for VulgCT