Psalms 108

In finem. Psalmus David. [Deus, laudem meam ne tacueris,/ quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est./ Locuti sunt adversum me lingua dolosa,/ et sermonibus odii circumdederunt me :/ et expugnaverunt me gratis./ Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;/ ego autem orabam./ Et posuerunt adversum me mala pro bonis,/ et odium pro dilectione mea./ Constitue super eum peccatorem,/ et diabolus stet a dextris ejus./ Cum judicatur, exeat condemnatus ;/ et oratio ejus fiat in peccatum./ Fiant dies ejus pauci,/ et episcopatum ejus accipiat alter./ Fiant filii ejus orphani,/ et uxor ejus vidua./ 10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,/ et ejiciantur de habitationibus suis./ 11 Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus,/ et diripiant alieni labores ejus./ 12 Non sit illi adjutor,/ nec sit qui misereatur pupillis ejus./ 13 Fiant nati ejus in interitum ;/ in generatione una deleatur nomen ejus./ 14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,/ et peccatum matris ejus non deleatur./ 15 Fiant contra Dominum semper,/ et dispereat de terra memoria eorum :/ 16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,/ 17 et persecutus est hominem inopem et mendicum,/ et compunctum corde, mortificare./ 18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;/ et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo./ Et induit maledictionem sicut vestimentum ;/ et intravit sicut aqua in interiora ejus,/ et sicut oleum in ossibus ejus./ 19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,/ et sicut zona qua semper præcingitur./ 20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,/ et qui loquuntur mala adversus animam meam./ 21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,/ quia suavis est misericordia tua./ 22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum,/ et cor meum conturbatum est intra me./ 23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum,/ et excussus sum sicut locustæ./ 24 Genua mea infirmata sunt a jejunio,/ et caro mea immutata est propter oleum./ 25 Et ego factus sum opprobrium illis ;/ viderunt me, et moverunt capita sua./ 26 Adjuva me, Domine Deus meus ;/ salvum me fac secundum misericordiam tuam./ 27 Et sciant quia manus tua hæc,/ et tu, Domine, fecisti eam./ 28 Maledicent illi, et tu benedices :/ qui insurgunt in me confundantur ;/ servus autem tuus lætabitur./ 29 Induantur qui detrahunt mihi pudore,/ et operiantur sicut diploide confusione sua./ 30 Confitebor Domino nimis in ore meo,/ et in medio multorum laudabo eum :/ 31 quia astitit a dextris pauperis,/ ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]
Copyright information for VulgCT