Psalms 109

Psalmus David. [Dixit Dominus Domino meo :/ Sede a dextris meis,/ donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum./ Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion :/ dominare in medio inimicorum tuorum./ Tecum principium in die virtutis tuæ/ in splendoribus sanctorum :/ ex utero, ante luciferum, genui te./ Juravit Dominus, et non pœnitebit eum :/ Tu es sacerdos in æternum/ secundum ordinem Melchisedech./ Dominus a dextris tuis ;/ confregit in die iræ suæ reges./ Judicabit in nationibus, implebit ruinas ;/ conquassabit capita in terra multorum./ De torrente in via bibet ;/ propterea exaltabit caput.]
Copyright information for VulgCT