Psalms 11

1In finem, pro octava. Psalmus David. 2[Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,/ quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum./ 3Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ;/ labia dolosa, in corde et corde locuti sunt./ 4Disperdat Dominus universa labia dolosa,/ et linguam magniloquam./ 5Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ;/ labia nostra a nobis sunt./ Quis noster dominus est ?/ 6Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,/ nunc exsurgam, dicit Dominus./ Ponam in salutari ;/ fiducialiter agam in eo./ 7Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum,/ probatum terræ, purgatum septuplum./ 8Tu, Domine, servabis nos,/ et custodies nos a generatione hac in æternum./ 9In circuitu impii ambulant :/ secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.]
Copyright information for VulgCT