Psalms 110

1Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,/ in consilio justorum, et congregatione./ 2Magna opera Domini :/ exquisita in omnes voluntates ejus./ 3Confessio et magnificentia opus ejus,/ et justitia ejus manet in sæculum sæculi./ 4Memoriam fecit mirabilium suorum,/ misericors et miserator Dominus./ 5Escam dedit timentibus se ;/ memor erit in sæculum testamenti sui./ 6Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,/ 7ut det illis hæreditatem gentium./ Opera manuum ejus veritas et judicium./ 8Fidelia omnia mandata ejus,/ confirmata in sæculum sæculi,/ facta in veritate et æquitate./ 9Redemptionem misit populo suo ;/ mandavit in æternum testamentum suum./ Sanctum et terribile nomen ejus./ 10Initium sapientiæ timor Domini ;/ intellectus bonus omnibus facientibus eum :/ laudatio ejus manet in sæculum sæculi.]
Copyright information for VulgCT