Psalms 111

1Alleluja, reversionis Aggæi et Zachariæ. [Beatus vir qui timet Dominum :/ in mandatis ejus volet nimis./ 2Potens in terra erit semen ejus ;/ generatio rectorum benedicetur./ 3Gloria et divitiæ in domo ejus,/ et justitia ejus manet in sæculum sæculi./ 4Exortum est in tenebris lumen rectis :/ misericors, et miserator, et justus./ 5Jucundus homo qui miseretur et commodat ;/ disponet sermones suos in judicio :/ 6quia in æternum non commovebitur./ 7In memoria æterna erit justus ;/ ab auditione mala non timebit./ Paratum cor ejus sperare in Domino,/ 8confirmatum est cor ejus ;/ non commovebitur donec despiciat inimicos suos./ 9Dispersit, dedit pauperibus ;/ justitia ejus manet in sæculum sæculi :/ cornu ejus exaltabitur in gloria./ 10Peccator videbit, et irascetur ;/ dentibus suis fremet et tabescet :/ desiderium peccatorum peribit.]
Copyright information for VulgCT