Psalms 112

1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum ;/ laudate nomen Domini./ 2Sit nomen Domini benedictum/ ex hoc nunc et usque in sæculum./ 3A solis ortu usque ad occasum/ laudabile nomen Domini./ 4Excelsus super omnes gentes Dominus,/ et super cælos gloria ejus./ 5Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,/ 6et humilia respicit in cælo et in terra ?/ 7Suscitans a terra inopem,/ et de stercore erigens pauperem :/ 8ut collocet eum cum principibus,/ cum principibus populi sui./ 9Qui habitare facit sterilem in domo,/ matrem filiorum lætantem.]
Copyright information for VulgCT