Psalms 113

Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto,/ domus Jacob de populo barbaro,/ facta est Judæa sanctificatio ejus ;/ Israël potestas ejus./ Mare vidit, et fugit ;/ Jordanis conversus est retrorsum./ Montes exsultaverunt ut arietes,/ et colles sicut agni ovium./ Quid est tibi, mare, quod fugisti ?/ et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?/ montes, exsultastis sicut arietes ?/ et colles, sicut agni ovium ?/ A facie Domini mota est terra,/ a facie Dei Jacob :/ qui convertit petram in stagna aquarum,/ et rupem in fontes aquarum./ Non nobis, Domine, non nobis,/ sed nomini tuo da gloriam :/ 10 super misericordia tua et veritate tua ;/ nequando dicant gentes :/ Ubi est Deus eorum ?/ 11 Deus autem noster in cælo ;/ omnia quæcumque voluit fecit./ 12 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./ 13 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./ 14 Aures habent, et non audient ;/ nares habent, et non odorabunt./ 15 Manus habent, et non palpabunt ;/ pedes habent, et non ambulabunt ;/ non clamabunt in gutture suo./ 16 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./ 17 Domus Israël speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./ 18 Domus Aaron speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./ 19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est./ 20 Dominus memor fuit nostri,/ et benedixit nobis./ Benedixit domui Israël ;/ benedixit domui Aaron./ 21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,/ pusillis cum majoribus./ 22 Adjiciat Dominus super vos,/ super vos et super filios vestros./ 23 Benedicti vos a Domino,/ qui fecit cælum et terram./ 24 Cælum cæli Domino ;/ terram autem dedit filiis hominum./ 25 Non mortui laudabunt te, Domine,/ neque omnes qui descendunt in infernum :/ 26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]
Copyright information for VulgCT