Psalms 114

1Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus/ vocem orationis meæ./ 2Quia inclinavit aurem suam mihi,/ et in diebus meis invocabo./ 3Circumdederunt me dolores mortis ;/ et pericula inferni invenerunt me./ Tribulationem et dolorem inveni,/ 4et nomen Domini invocavi :/ o Domine, libera animam meam./ 5Misericors Dominus et justus,/ et Deus noster miseretur./ 6Custodiens parvulos Dominus ;/ humiliatus sum, et liberavit me./ 7Convertere, anima mea, in requiem tuam,/ quia Dominus benefecit tibi :/ 8quia eripuit animam meam de morte,/ oculos meos a lacrimis,/ pedes meos a lapsu./ 9Placebo Domino in regione vivorum.]
Copyright information for VulgCT