Psalms 115

Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ;/ ego autem humiliatus sum nimis./ Ego dixi in excessu meo :/ Omnis homo mendax./ Quid retribuam Domino/ pro omnibus quæ retribuit mihi ?/ Calicem salutaris accipiam,/ et nomen Domini invocabo./ Vota mea Domino reddam/ coram omni populo ejus./ Pretiosa in conspectu Domini/ mors sanctorum ejus./ O Domine, quia ego servus tuus ;/ ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ./ Dirupisti vincula mea :/ tibi sacrificabo hostiam laudis,/ et nomen Domini invocabo./ Vota mea Domino reddam/ in conspectu omnis populi ejus ;/ 10 in atriis domus Domini,/ in medio tui, Jerusalem.]
Copyright information for VulgCT