Psalms 117

Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./ Dicat nunc Israël : Quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./ Dicat nunc domus Aaron :/ Quoniam in sæculum misericordia ejus./ Dicant nunc qui timent Dominum :/ Quoniam in sæculum misericordia ejus./ De tribulatione invocavi Dominum,/ et exaudivit me in latitudine Dominus./ Dominus mihi adjutor ;/ non timebo quid faciat mihi homo./ Dominus mihi adjutor,/ et ego despiciam inimicos meos./ Bonum est confidere in Domino,/ quam confidere in homine./ Bonum est sperare in Domino,/ quam sperare in principibus./ 10 Omnes gentes circuierunt me,/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./ 11 Circumdantes circumdederunt me,/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./ 12 Circumdederunt me sicut apes,/ et exarserunt sicut ignis in spinis :/ et in nomine Domini, quia ultus sum in eos./ 13 Impulsus eversus sum, ut caderem,/ et Dominus suscepit me./ 14 Fortitudo mea et laus mea Dominus,/ et factus est mihi in salutem./ 15 Vox exsultationis et salutis/ in tabernaculis justorum./ 16 Dextera Domini fecit virtutem ;/ dextera Domini exaltavit me :/ dextera Domini fecit virtutem./ 17 Non moriar, sed vivam,/ et narrabo opera Domini./ 18 Castigans castigavit me Dominus,/ et morti non tradidit me./ 19 Aperite mihi portas justitiæ :/ ingressus in eas confitebor Domino./ 20 Hæc porta Domini :/ justi intrabunt in eam./ 21 Confitebor tibi quoniam exaudisti me,/ et factus es mihi in salutem./ 22 Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,/ hic factus est in caput anguli./ 23 A Domino factum est istud,/ et est mirabile in oculis nostris./ 24 Hæc est dies quam fecit Dominus ;/ exsultemus, et lætemur in ea./ 25 O Domine, salvum me fac ;/ o Domine, bene prosperare./ 26 Benedictus qui venit in nomine Domini :/ benediximus vobis de domo Domini./ 27 Deus Dominus, et illuxit nobis./ Constituite diem solemnem in condensis,/ usque ad cornu altaris./ 28 Deus meus es tu, et confitebor tibi ;/ Deus meus es tu, et exaltabo te./ Confitebor tibi quoniam exaudisti me,/ et factus es mihi in salutem./ 29 Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus.]
Copyright information for VulgCT