Psalms 118

1Alleluja. [Beati immaculati in via,/ qui ambulant in lege Domini./ 2Beati qui scrutantur testimonia ejus ;/ in toto corde exquirunt eum./ 3Non enim qui operantur iniquitatem/ in viis ejus ambulaverunt./ 4Tu mandasti mandata tua/ custodiri nimis./ 5Utinam dirigantur viæ meæ/ ad custodiendas justificationes tuas./ 6Tunc non confundar,/ cum perspexero in omnibus mandatis tuis./ 7Confitebor tibi in directione cordis,/ in eo quod didici judicia justitiæ tuæ./ 8Justificationes tuas custodiam ;/ non me derelinquas usquequaque./ 9In quo corrigit adolescentior viam suam ?/ in custodiendo sermones tuos./ 10In toto corde meo exquisivi te ;/ ne repellas me a mandatis tuis./ 11In corde meo abscondi eloquia tua,/ ut non peccem tibi./ 12Benedictus es, Domine ;/ doce me justificationes tuas./ 13In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui./ 14In via testimoniorum tuorum delectatus sum,/ sicut in omnibus divitiis./ 15In mandatis tuis exercebor,/ et considerabo vias tuas./ 16In justificationibus tuis meditabor :/ non obliviscar sermones tuos./ 17Retribue servo tuo, vivifica me,/ et custodiam sermones tuos./ 18Revela oculos meos,/ et considerabo mirabilia de lege tua./ 19Incola ego sum in terra :/ non abscondas a me mandata tua./ 20Concupivit anima mea/ desiderare justificationes tuas in omni tempore./ 21Increpasti superbos ;/ maledicti qui declinant a mandatis tuis./ 22Aufer a me opprobrium et contemptum,/ quia testimonia tua exquisivi./ 23Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ;/ servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis./ 24Nam et testimonia tua meditatio mea est,/ et consilium meum justificationes tuæ./ 25Adhæsit pavimento anima mea :/ vivifica me secundum verbum tuum./ 26Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ;/ doce me justificationes tuas./ 27Viam justificationum tuarum instrue me,/ et exercebor in mirabilibus tuis./ 28Dormitavit anima mea præ tædio :/ confirma me in verbis tuis./ 29Viam iniquitatis amove a me,/ et de lege tua miserere mei./ 30Viam veritatis elegi ;/ judicia tua non sum oblitus./ 31Adhæsi testimoniis tuis, Domine ;/ noli me confundere./ 32Viam mandatorum tuorum cucurri,/ cum dilatasti cor meum./ 33Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum,/ et exquiram eam semper./ 34Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam,/ et custodiam illam in toto corde meo./ 35Deduc me in semitam mandatorum tuorum,/ quia ipsam volui./ 36Inclina cor meum in testimonia tua,/ et non in avaritiam./ 37Averte oculos meos, ne videant vanitatem ;/ in via tua vivifica me./ 38Statue servo tuo eloquium tuum/ in timore tuo./ 39Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum,/ quia judicia tua jucunda./ 40Ecce concupivi mandata tua :/ in æquitate tua vivifica me./ 41Et veniat super me misericordia tua, Domine ;/ salutare tuum secundum eloquium tuum./ 42Et respondebo exprobrantibus mihi verbum,/ quia speravi in sermonibus tuis./ 43Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque,/ quia in judiciis tuis supersperavi./ 44Et custodiam legem tuam semper,/ in sæculum et in sæculum sæculi./ 45Et ambulabam in latitudine,/ quia mandata tua exquisivi./ 46Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum,/ et non confundebar./ 47Et meditabar in mandatis tuis,/ quæ dilexi./ 48Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi,/ et exercebar in justificationibus tuis./ 49Memor esto verbi tui servo tuo,/ in quo mihi spem dedisti./ 50Hæc me consolata est in humilitate mea,/ quia eloquium tuum vivificavit me./ 51Superbi inique agebant usquequaque ;/ a lege autem tua non declinavi./ 52Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine,/ et consolatus sum./ 53Defectio tenuit me,/ pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam./ 54Cantabiles mihi erant justificationes tuæ/ in loco peregrinationis meæ./ 55Memor fui nocte nominis tui, Domine,/ et custodivi legem tuam./ 56Hæc facta est mihi,/ quia justificationes tuas exquisivi./ 57Portio mea, Domine,/ dixi custodire legem tuam./ 58Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ;/ miserere mei secundum eloquium tuum./ 59Cogitavi vias meas,/ et converti pedes meos in testimonia tua./ 60Paratus sum, et non sum turbatus,/ ut custodiam mandata tua./ 61Funes peccatorum circumplexi sunt me,/ et legem tuam non sum oblitus./ 62Media nocte surgebam ad confitendum tibi,/ super judicia justificationis tuæ./ 63Particeps ego sum omnium timentium te,/ et custodientium mandata tua./ 64Misericordia tua, Domine, plena est terra ;/ justificationes tuas doce me./ 65Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine,/ secundum verbum tuum./ 66Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me,/ quia mandatis tuis credidi./ 67Priusquam humiliarer ego deliqui :/ propterea eloquium tuum custodivi./ 68Bonus es tu, et in bonitate tua/ doce me justificationes tuas./ 69Multiplicata est super me iniquitas superborum ;/ ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua./ 70Coagulatum est sicut lac cor eorum ;/ ego vero legem tuam meditatus sum./ 71Bonum mihi quia humiliasti me,/ ut discam justificationes tuas./ 72Bonum mihi lex oris tui,/ super millia auri et argenti./ 73Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me :/ da mihi intellectum, et discam mandata tua./ 74Qui timent te videbunt me et lætabuntur,/ quia in verba tua supersperavi./ 75Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua,/ et in veritate tua humiliasti me./ 76Fiat misericordia tua ut consoletur me,/ secundum eloquium tuum servo tuo./ 77Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam,/ quia lex tua meditatio mea est./ 78Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ;/ ego autem exercebor in mandatis tuis./ 79Convertantur mihi timentes te,/ et qui noverunt testimonia tua./ 80Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis,/ ut non confundar./ 81Defecit in salutare tuum anima mea,/ et in verbum tuum supersperavi./ 82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,/ dicentes : Quando consolaberis me ?/ 83Quia factus sum sicut uter in pruina ;/ justificationes tuas non sum oblitus./ 84Quot sunt dies servi tui ?/ quando facies de persequentibus me judicium ?/ 85Narraverunt mihi iniqui fabulationes,/ sed non ut lex tua./ 86Omnia mandata tua veritas :/ inique persecuti sunt me, adjuva me./ 87Paulominus consummaverunt me in terra ;/ ego autem non dereliqui mandata tua./ 88Secundum misericordiam tuam vivifica me,/ et custodiam testimonia oris tui./ 89In æternum, Domine,/ verbum tuum permanet in cælo./ 90In generationem et generationem veritas tua ;/ fundasti terram, et permanet./ 91Ordinatione tua perseverat dies,/ quoniam omnia serviunt tibi./ 92Nisi quod lex tua meditatio mea est,/ tunc forte periissem in humilitate mea./ 93In æternum non obliviscar justificationes tuas,/ quia in ipsis vivificasti me./ 94Tuus sum ego ; salvum me fac :/ quoniam justificationes tuas exquisivi./ 95Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ;/ testimonia tua intellexi./ 96Omnis consummationis vidi finem,/ latum mandatum tuum nimis./ 97Quomodo dilexi legem tuam, Domine !/ tota die meditatio mea est./ 98Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo,/ quia in æternum mihi est./ 99Super omnes docentes me intellexi,/ quia testimonia tua meditatio mea est./ 100Super senes intellexi,/ quia mandata tua quæsivi./ 101Ab omni via mala prohibui pedes meos,/ ut custodiam verba tua./ 102A judiciis tuis non declinavi,/ quia tu legem posuisti mihi./ 103Quam dulcia faucibus meis eloquia tua !/ super mel ori meo./ 104A mandatis tuis intellexi ;/ propterea odivi omnem viam iniquitatis./ 105Lucerna pedibus meis verbum tuum,/ et lumen semitis meis./ 106Juravi et statui/ custodire judicia justitiæ tuæ./ 107Humiliatus sum usquequaque, Domine ;/ vivifica me secundum verbum tuum./ 108Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine,/ et judicia tua doce me./ 109Anima mea in manibus meis semper,/ et legem tuam non sum oblitus./ 110Posuerunt peccatores laqueum mihi,/ et de mandatis tuis non erravi./ 111Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum,/ quia exsultatio cordis mei sunt./ 112Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in æternum,/ propter retributionem./ 113Iniquos odio habui,/ et legem tuam dilexi./ 114Adjutor et susceptor meus es tu,/ et in verbum tuum supersperavi./ 115Declinate a me, maligni,/ et scrutabor mandata Dei mei./ 116Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam,/ et non confundas me ab exspectatione mea./ 117Adjuva me, et salvus ero,/ et meditabor in justificationibus tuis semper./ 118Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis,/ quia injusta cogitatio eorum./ 119Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ ;/ ideo dilexi testimonia tua./ 120Confige timore tuo carnes meas ;/ a judiciis enim tuis timui./ 121Feci judicium et justitiam :/ non tradas me calumniantibus me./ 122Suscipe servum tuum in bonum :/ non calumnientur me superbi./ 123Oculi mei defecerunt in salutare tuum,/ et in eloquium justitiæ tuæ./ 124Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam,/ et justificationes tuas doce me./ 125Servus tuus sum ego : da mihi intellectum,/ ut sciam testimonia tua./ 126Tempus faciendi, Domine :/ dissipaverunt legem tuam./ 127Ideo dilexi mandata tua/ super aurum et topazion./ 128Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ;/ omnem viam iniquam odio habui./ 129Mirabilia testimonia tua :/ ideo scrutata est ea anima mea./ 130Declaratio sermonum tuorum illuminat,/ et intellectum dat parvulis./ 131Os meum aperui, et attraxi spiritum :/ quia mandata tua desiderabam./ 132Aspice in me, et miserere mei,/ secundum judicium diligentium nomen tuum./ 133Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,/ et non dominetur mei omnis injustitia./ 134Redime me a calumniis hominum/ ut custodiam mandata tua./ 135Faciem tuam illumina super servum tuum,/ et doce me justificationes tuas./ 136Exitus aquarum deduxerunt oculi mei,/ quia non custodierunt legem tuam./ 137Justus es, Domine,/ et rectum judicium tuum./ 138Mandasti justitiam testimonia tua,/ et veritatem tuam nimis./ 139Tabescere me fecit zelus meus,/ quia obliti sunt verba tua inimici mei./ 140Ignitum eloquium tuum vehementer,/ et servus tuus dilexit illud./ 141Adolescentulus sum ego et contemptus ;/ justificationes tuas non sum oblitus./ 142Justitia tua, justitia in æternum,/ et lex tua veritas./ 143Tribulatio et angustia invenerunt me ;/ mandata tua meditatio mea est./ 144Æquitas testimonia tua in æternum :/ intellectum da mihi, et vivam./ 145Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ;/ justificationes tuas requiram./ 146Clamavi ad te ; salvum me fac :/ ut custodiam mandata tua./ 147Præveni in maturitate, et clamavi :/ quia in verba tua supersperavi./ 148Prævenerunt oculi mei ad te diluculo,/ ut meditarer eloquia tua./ 149Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine,/ et secundum judicium tuum vivifica me./ 150Appropinquaverunt persequentes me iniquitati :/ a lege autem tua longe facti sunt./ 151Prope es tu, Domine,/ et omnes viæ tuæ veritas./ 152Initio cognovi de testimoniis tuis,/ quia in æternum fundasti ea./ 153Vide humilitatem meam, et eripe me,/ quia legem tuam non sum oblitus./ 154Judica judicium meum, et redime me :/ propter eloquium tuum vivifica me./ 155Longe a peccatoribus salus,/ quia justificationes tuas non exquisierunt./ 156Misericordiæ tuæ multæ, Domine ;/ secundum judicium tuum vivifica me./ 157Multi qui persequuntur me, et tribulant me ;/ a testimoniis tuis non declinavi./ 158Vidi prævaricantes et tabescebam,/ quia eloquia tua non custodierunt./ 159Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine :/ in misericordia tua vivifica me./ 160Principium verborum tuorum veritas ;/ in æternum omnia judicia justitiæ tuæ./ 161Principes persecuti sunt me gratis,/ et a verbis tuis formidavit cor meum./ 162Lætabor ego super eloquia tua,/ sicut qui invenit spolia multa./ 163Iniquitatem odio habui, et abominatus sum,/ legem autem tuam dilexi./ 164Septies in die laudem dixi tibi,/ super judicia justitiæ tuæ./ 165Pax multa diligentibus legem tuam,/ et non est illis scandalum./ 166Exspectabam salutare tuum, Domine,/ et mandata tua dilexi./ 167Custodivit anima mea testimonia tua,/ et dilexit ea vehementer./ 168Servavi mandata tua et testimonia tua,/ quia omnes viæ meæ in conspectu tuo./ 169Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ;/ juxta eloquium tuum da mihi intellectum./ 170Intret postulatio mea in conspectu tuo ;/ secundum eloquium tuum eripe me./ 171Eructabunt labia mea hymnum,/ cum docueris me justificationes tuas./ 172Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum,/ quia omnia mandata tua æquitas./ 173Fiat manus tua ut salvet me,/ quoniam mandata tua elegi./ 174Concupivi salutare tuum, Domine,/ et lex tua meditatio mea est./ 175Vivet anima mea, et laudabit te,/ et judicia tua adjuvabunt me./ 176Erravi sicut ovis quæ periit : quære servum tuum,/ quia mandata tua non sum oblitus.]
Copyright information for VulgCT