Psalms 119

1Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi,/ et exaudivit me./ 2Domine, libera animam meam a labiis iniquis/ et a lingua dolosa./ 3Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi/ ad linguam dolosam ?/ 4Sagittæ potentis acutæ,/ cum carbonibus desolatoriis./ 5Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est !/ habitavi cum habitantibus Cedar ;/ 6multum incola fuit anima mea./ 7Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ;/ cum loquebar illis, impugnabant me gratis.]
Copyright information for VulgCT