Psalms 12

In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ?/ usquequo avertis faciem tuam a me ?/ quamdiu ponam consilia in anima mea ;/ dolorem in corde meo per diem ?/ usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?/ Respice, et exaudi me, Domine Deus meus./ Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;/ nequando dicat inimicus meus : Prævalui adversus eum./ Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;/ ego autem in misericordia tua speravi./ Exsultabit cor meum in salutari tuo./ Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ;/ et psallam nomini Domini altissimi.]
Copyright information for VulgCT