Psalms 120

Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes,/ unde veniet auxilium mihi./ Auxilium meum a Domino,/ qui fecit cælum et terram./ Non det in commotionem pedem tuum,/ neque dormitet qui custodit te./ Ecce non dormitabit neque dormiet/ qui custodit Israël./ Dominus custodit te ;/ Dominus protectio tua super manum dexteram tuam./ Per diem sol non uret te,/ neque luna per noctem./ Dominus custodit te ab omni malo ;/ custodiat animam tuam Dominus./ Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]
Copyright information for VulgCT