Psalms 121

Canticum graduum. [Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi :/ In domum Domini ibimus./ Stantes erant pedes nostri/ in atriis tuis, Jerusalem./ Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas,/ cujus participatio ejus in idipsum./ Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini :/ testimonium Israël,/ ad confitendum nomini Domini./ Quia illic sederunt sedes in judicio,/ sedes super domum David./ Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem,/ et abundantia diligentibus te./ Fiat pax in virtute tua,/ et abundantia in turribus tuis./ Propter fratres meos et proximos meos,/ loquebar pacem de te./ Propter domum Domini Dei nostri,/ quæsivi bona tibi.]
Copyright information for VulgCT