Psalms 122

Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos,/ qui habitas in cælis./ Ecce sicut oculi servorum/ in manibus dominorum suorum ;/ sicut oculi ancillæ/ in manibus dominæ suæ :/ ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum,/ donec misereatur nostri./ Miserere nostri, Domine, miserere nostri,/ quia multum repleti sumus despectione ;/ quia multum repleta est anima nostra/ opprobrium abundantibus, et despectio superbis.]
Copyright information for VulgCT