Psalms 123

Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis,/ dicat nunc Israël,/ nisi quia Dominus erat in nobis :/ cum exsurgerent homines in nos,/ forte vivos deglutissent nos ;/ cum irasceretur furor eorum in nos,/ forsitan aqua absorbuisset nos ;/ torrentem pertransivit anima nostra ;/ forsitan pertransisset anima nostra/ aquam intolerabilem./ Benedictus Dominus, qui non dedit nos/ in captionem dentibus eorum./ Anima nostra sicut passer erepta est/ de laqueo venantium ;/ laqueus contritus est,/ et nos liberati sumus./ Adjutorium nostrum in nomine Domini,/ qui fecit cælum et terram.]
Copyright information for VulgCT